{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum astronomicum 5.80-94","citation":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum 5.80-94","ref":"5.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.80.md","author":{"name":"Federik Grisogono","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono"},"work":{"title":"Speculum astronomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quia dicit: quamvis in causis essentialiter ordinatis, si prima agit cum necessitate, ut de facto est in Deo, et omnes aliae necessario agent. Tamen cum deventum est ad haec materialia, non necessario proveniet omnis effectus, quia a materia male disposita talis actio impediri potest. Quamvis apud Scotum tenet ista consequentia, quae apud Aristotelem non tenet, scilicet si Deus agit cum necessitate, omnia essent cum necessitate, quia Deo (ut est potentiae infinitae) nihil resistere potest. Tamen Aristoteles aliter dicere non potuit stans in puris naturalibus. Quia videt, quod Deus est summa bonitas et summe boni est producere summe bonum. Quia si posset aliquod bonum producere et de facto non produceret, non esset bonum. Ideo dixit, quod Deus necessario agit. Ex alia parte videt, quod est nobis fuga et persecutio et multa peccata in natura, puta homo cum duobus capitibus. Et tamen natura universi non intendit illud. Ideo dixit, quod materia est causa contingentiae. Sed quia haec sunt altioris artificis. Quia astrologi, cuius solius est resolvere has causas et effectus omnes (possibiliter per naturam) ad primas causas, scilicet ad corpora caelestia. Aristoteles vero, vel quia noluit habitum sumere astrologicum et in naturalibus veritatem concludere, timens forte, ne descendat de genere in genus astronomicum cum physicis permiscendo vel quia mathematicas non optime calluit, ut dicit Simplicius de ipso in Praedicamentis in capitulo 19. et hoc magis credendum est. Quia etiam in libello De bona fortuna disputat, quid est esse hominem fortunatum et tamen diminute dixit, quia non tetigit causam adaequatam, quam solius astrologi est assignare. Quia multiplex est bona et mala fortuna: quia in substantia, in filiis, in uxore, in exaltatione, in amicis et inimicis et caetera, in quibus omnibus contingit unumquemque esse fortunatum vel infortunatum, secundum quod unicuique a radice nativitatis iniunctum est.","prev":{"citation":"Speculum astronomicum 5.63-79","label":"5.63 to 5.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.63"},"next":{"citation":"Speculum astronomicum 5.95-107","label":"5.95 to 5.107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.95"},"credit":{"text":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/grisogono-f-speculum.xml","quality":"ocr"}}