{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum astronomicum 5.95-107","citation":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum 5.95-107","ref":"5.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.95.md","author":{"name":"Federik Grisogono","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono"},"work":{"title":"Speculum astronomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Quae omnia sunt principalis considerationis ipsius astrologi. Nec tamen per haec volui carpere tantum Philosophum, qui fuit regula in naturalibus. Ad tertium argumentum dico, quod voluntas est libera (secundum Scotum), vel ipse intellectus noster secundum Philosophi solutionem iam supra datam. Ad formam autem argumenti concedo, quod omnis anima intellectiva nostra est eiusdem rationis. Tamen dico, quod possunt impediri ipsarum operationes, quia agunt organice. Organo enim corrupto vel vitiato, certe corrumpitur vel impeditur exitus ipsius animae in actus et suas operationes. Quare per accidens intellectus et ipsa voluntas stellis subiaceret, quatenus eius organa a stellis bene maleve fabricantur. Huic quaestioni etiam annectitur quaestio de praecognitione Dei vel de ipsa praedestinatione et maxime super illud dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me negabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo. Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis, quia eminenter transcendit latitudinem nostri intellectus, etiam si vellemus eniti supra vires nostras. Verum etiam est tantae utilitatis, conducens non solum ad esse nostrum, sed etiam ad utile et bonum esse, iuxta illud Ptolemaei in Centiloquio verbo 5., quod scilicet sapiens dominabitur astris. Multa etiam mala avertere potest praecognoscendo futura accidentia in corporibus nostris; quibus bene praeparatis, puta evacuando frigidis etiam et humidis corpus alterando, quando praecognoscet per directionem vel annuam conversionem febrem humoralem ex calido et humido, de proximo venturam, ut aeger ipsam sustinere possit, quam quidem non sustineret, si eadem vi corpus humanum in febrem dispositum sic improvisum invaderet. Velle etiam singulas utilitates, quibus humana fragilitas sibi subvenire posset, annus certe non sufficeret eas enarrare.","prev":{"citation":"Speculum astronomicum 5.80-94","label":"5.80 to 5.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.80"},"next":{"citation":"Speculum astronomicum 5.108-110","label":"5.108 to 5.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/5.108"},"credit":{"text":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/grisogono-f-speculum.xml","quality":"ocr"}}