{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum astronomicum 6.3.1-14","citation":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum 6.3.1-14","ref":"6.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.3.1.md","author":{"name":"Federik Grisogono","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono"},"work":{"title":"Speculum astronomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Linea proprie principaliter a mathematico consideratur et maxime a geometra: linea vero visualis ab ipso prospectivo, quae est subalterna ipsi geometriae. Quae sic diffinitur: linea est longitudo sine latitudine. Vel aliter: linea recta est brevissima linearum, quia quaelibet alia inter duo puncta data erit longior, quam illa recta. Vel et tertio: linea recta est quae, si in rectum inspiciatur, mediae partes non eminent a duobus extremis, imo sunt unum cum duobus punctis. Differunt tamen istae diffinitiones inter se, quia prima est data per essentialia, quia per genus et differentiam. Magnitudo enim est genus ad lineam et differentia est ly sine latitudine. Duae vero aliae diffinitiones sunt datae per extrinseca et per proprias passiones. Sed hic insurgunt nominales cristato capite et alii doctores, Parisienses, sequaces ipsorum – quorum princeps est Gregorius Ariminensis – lacerantes, imo destruentes totam philosophiam atque mathematicam, nullam reverentiam exhibentes tantis philosophis, qui fuerunt regula in natura, Aristoteli scilicet et Ptolemaeo, qui devenerunt in artibus suis ad gradum cognitionis possibilem per naturam. Et quod magnus commentator Averroes dicit in prooemio De physico auditu, in commento 14. 3. De anima, primo De generatione commento 38. et divus Hieronymus illud confirmat scilicet, quod Aristoteles fuit regula in natura, maxime in philosophia. Illud idem dici potest de Ptolemaeo in mathematicis. At illa bestiola Gregorius Ariminensis disputans quaestionem de infinitate vigoris primo Sententiarum dicit, quod Aristoteles in puris naturalibus erravit. Idem disputans materiam de futuris contingentibus, an in illis sit determinata veritas: aperto ore fatetur Aristotelem errasse seclusa etiam fide catholica. Et quamvis omnis contradictor, cum est super veritatem, imprimis excusandus est, tamen ego nulla excusatione praehabita contra istos nominales, partim quia iniuste patribus et praeceptoribus nostris, Aristoteli scilicet Ptolemaeo et Euclidi inverecunde contradixere, solum ut a veritate naturali declinarent et per hoc ipsorum fatuitates manifestarent, et partim, quia habeo demonstrationes contra ipsos, quamvis colendissimus praeceptor meus Petrus de Mantua, qui velut fidus fulgentissimus, non solum omnes aetatis nostrae in philosophia transcendere videatur, verum etiam ipsi Aristoteli adaequari videtur, quia, quando vult Aristotelem, se ipsum exponentem introducit.","prev":{"citation":"Speculum astronomicum 6.2.33-40","label":"6.2.33 to 6.2.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.2.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.2.33"},"next":{"citation":"Speculum astronomicum 6.3.15-29","label":"6.3.15 to 6.3.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/6.3.15"},"credit":{"text":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/grisogono-f-speculum.xml","quality":"ocr"}}