{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum astronomicum 7.39-50","citation":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum 7.39-50","ref":"7.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.39.md","author":{"name":"Federik Grisogono","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono"},"work":{"title":"Speculum astronomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"A quocumque puncto ducendae sunt duae lineae rectae ad quamcumque lineam rectam triangulum aequilaterum collocantes. Sed super datam rectam lineam a.b. puncto extra signato ducendae sunt duae lineae rectae: ergo super datam rectam lineam a.b. triangulum aequilaterum collocare, quod a quolibet puncto extra lineam signato lineae duci possunt, patet per dignitatem vel petitionem primam. Quod autem tales lineae sint aequales patet, si super lineam a.b. datam intersecentur duo circuli in puncto d. per doctrinam Campani in prima propositione primi huius: et prosyllogizo sic: lineae ductae a centro ad circumferentiam sunt aequales. Sed lineae a.d.a.b. et b.d. sunt lineae ductae a centro ad circumferentiam, ergo sunt aequales. Tunc ultra: omnis triangulus habens duo latera tertio aequalia est aequilaterus. Sed triangulus a.b.d. super datam lineam a. b. constitutus est habens duo latera tertio aequalia scilicet ipsi a.b., ergo est aequilaterus. Et sic habetur intentum demonstratione convenienti huic scientiae contra omnes calumniatores. Sed aliquis posset quaerere: quomodo istae demonstrationes mathematicae sunt dantes simul esse passionis et cognitionis? Dico, quod medium huius demonstrationis est aequalitas linearum a centro ad circumferentiam, quae est una dignitas huius artis, quae cognitis terminis cognoscitur primo Posteriorum textu commenti vi. Unde non prius mihi innotescit aequalitas huius trianguli, quam sit ostensum, quod omnes tres lineae a centro ad circumferentiam exeunt. Quo cognito simul cognosco passionem et esse passionis, id est ipsam inhaerentiam passionis in subiecto, quae demonstratio potissima dicitur. Dubitatur contra ea quae supra dixi: ponendo intellectum primae propositionis, scilicet quod vult probare triangulum posse collocari super datam rectam lineam, tamquam passionem ipsius lineae; et arguitur sic: nulla species disparata cum alia specie potest esse eius passio.","prev":{"citation":"Speculum astronomicum 7.29-38","label":"7.29 to 7.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.29"},"next":{"citation":"Speculum astronomicum 7.51-64","label":"7.51 to 7.64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.51"},"credit":{"text":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/grisogono-f-speculum.xml","quality":"ocr"}}