{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Speculum astronomicum 7.51-64","citation":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum 7.51-64","ref":"7.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.51.md","author":{"name":"Federik Grisogono","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono"},"work":{"title":"Speculum astronomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Sed triangulus et linea sunt duae species disparatae. Ergo triangulus non potest esse passio lineae. Maior patet. Minor est Porphyrii in capitulo de specie, ubi dicit, quod triangulus est figurae species, linea vero recta, cum nullam superficiem claudere potest, figurae species esse non potest, quamvis Aristoteles primo Posteriorum textu commento 2. dicat, quod triangulus est passio lineae. Solutio: argumentum peccat per fallaciam aequivocationis. Quia neque Euclides, neque Aristoteles volunt, quod triangulus sit passio lineae, sed volunt, quod ipsa collocabilitas trianguli id est ipsa aptitudo lineae ad triangulum et ad omnes alias figuras super ipsam constituendas. Et sic cessat et dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat.","prev":{"citation":"Speculum astronomicum 7.39-50","label":"7.39 to 7.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.39"},"next":{"citation":"Speculum astronomicum 7.65-80","label":"7.65 to 7.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/federik-grisogono/speculum-astronomicum/7.65"},"credit":{"text":"Federik Grisogono, Speculum astronomicum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/grisogono-f-speculum.xml","quality":"ocr"}}