{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1000.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1000.1-3","ref":"1000.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Heraclitus) uoluptatemque competere. Delectat enim quenquam, quod naturae suae sit aptum, trahit sua quenque uoluptas. Atque hę sunt, quas naturales appellat, contra naturam uero eas esse uult, à quibus uniuersum penè hominum genus abhorret, easque in tria diuidit genera. Alias enim flagitiosa quadam corruptaque natura, alias consuetudine pessima non nullas mor bis, aduersisque casibus euenire, peruersitate uerò naturae contigisse scribit Aristoteles, ut mulier quaedam praegnantium uiscera rescindere, puerosque uocare ardentissimè niteretur, uel quod de efferatis quibusdam Gentibus circa Pontum ferunt. Alios enim crudis, alios hu manis carnibus delectari, nonnullos tradere natos inuicem, ut in conuiuijs comedantur. Trogoditas uerò, serpentinis carnibus uesci. Diuturna quoque consuetudine plerisque con tingit, ut pilorum euulsione, aut unguium esu delectentur. Saepe etiam, aut animi, aut corporis morbis id euenit, ut ille, qui matrem immolauit, comeditque, & qui patris, ac filię car nibus, ut uesceretur utrunque decoxit, quique conserui iecur ardenter concupiuit, eoque interfecto summa cum uoluptate uorauit. Nos quoque uidimus certò corporis morbo affectos, alios quidem lapillos, alios gypsum, nonnullos terram, quosdam carbones, alios calcem, ut praegnantibus saepe accidit, dentibus auidissimè terere. Tria haec contra naturam genera uoluptatum, non humani, sed ferini immanisque esse putat ingenij, unde eiusmodi uoluptates, in eo, qui de moribus inscribitur septimus, immanes appellat. Ex his, quae ha ctenus numerauimus, tria esse uidentur apud Aristotelem genera uoluptatum, prima quidem in contemplatione, altera uerò in consultatione, atque actione uersatur, & utręque sanè in mente, sed diuerso quodam (ut diximus) modo consistunt, tertiam deinde in sensibus po suimus, eamque in duas distribuimus species, naturalem scilicet, & contra naturam, naturalium uerò alteram communem, alteram propriam nuncupamus, immanium praeterea unam corrupta, flagitiosaque natura, alteram uitiosa consuetudine, tertiam morbis contingere, pri mam igitur, quae ex contemplatione nascitur uoluptatem, quod Deo simillima sit, quodque non, ut homines, sed ut Dij sumus, nobis contingat, diuinam uocitat, eam uerò, quae actiuę mentis est propria, honestam sanè, non tamen diuinam nominat, est enim honestas non ipsa quidem diuinitas, sed perfectum quoddam diuinitatis simulachrum, atque imago, unde secun da mens, atque uoluptas à prima degenerat, quod primae diuinitas, alteri uerò diuinitatis simulachrum tribuatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1000","label":"Cap. 11II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1000"},"next":{"citation":"Opera omnia 1000.4-6","label":"1000.4 to 1000.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1000.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}