{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1002.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1002.1-4","ref":"1002.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Sed huius opusculi breuitas exigere uidetur, ut Aristotelicae disputationi finem imponamus, idque iam fiet, si hoc prius admonuerimus, ut quotiens in hac ipsa disputatione uoluptas à nobis in men te polita est, intelligatur in ea mentis parte, quae appetit, & uult quippiam poni, mentis enim pars una cogitat, consideratque, altera meminit, tertia uult, & aliter diuidi queat, haec tamen ad praesens sufficient. Nec est aliud quicquam mentis uoluptas, nisi illa ipsa perfe cta, grataque assensio, qua uoluntas in eo, quod mens considerat, utpote familiari, ac sibi proprio penitus conquiescit. Opiniones Stoicorum, aliorumque, de uoluptate, omnibusque affectibus. Cap. X. Aec igitur ad Aristotelis sententiam satis esse debent. Ad Stoicos deueniamus, Stoici igitur quorum princeps Zeno extitit, gaudium non secus, ac Plato definiunt, uoluptatis uero, ac laetitiae nomen confundunt inuicem saepius, atque idem AAutroque nomine disputando designant. Cùm enim ita mouemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingere putant. Nam cùm ratione mouetur animus, placidem, atque constanter id gaudium dici uolunt, cum uerò effusè inaniterque exultat, laetitiam gestientem uoluptatemque nuncupant, quàm ita definiunt irrationalem animi etationem existiman tis magno quodam bono se frui, quanquam Cicero secundo de finibus ijs nominibus ita nos Latine uti uult, ut gaudium, laetitiaque sola in mente consistant, uoluptas uerò cum sensibus praecipuè tribuatur, ad mentem quoque transferri possit. Esse laetitiam mentis elationem existimantis se magno bono frui, gaudium uerò rationalem mentis elationem, uoluptatem esse llam, quae sensibus percipitur, suauitatem eamque ad mentem quoque transferri posse, atque eam semper in mentem esse uituperandam. Haec ille cum de Philosophia disputat, cumque harum rerum differentiam exprimit. Reliquis uerò in locis uoluptatis nomen, & pro gaudio, & pro laetitia saepius ponit. Aristoteles autem à Cicerone, ac Stoicis plurimum dissentire uidetur, cum nec gaudium neque uoluptatem aliquam laetitiam dici uelit. Nam cum in eo, qui de moribus secundus inscribitur, affectus dinumeraret, laetitiam interposuit. Adiecit deinde eos esse affectus, quos uoluptas, aut molestia sequitur, quo fit, ut uoluptas apud Aristotelem affectus esse non possit, alioquin falsum esse, quod paulo antè dixerat necesse est.","prev":{"citation":"Opera omnia 1001.5-7","label":"1001.5 to 1001.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1001.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1001.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1002.5-8","label":"1002.5 to 1002.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}