{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1003","citation":"Ficino, Opera omnia 1003","ref":"1003","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1003","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1003","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Nascitur hinc laetitia, erectioquaedam atque elatio animi sperantis se absque ulla dubitatione, quod petierit, possessurum: Et enim certa considentia, spesque firmissima, & ipsius, quod speramus uehemens considera tio id ipsum, quod petimus ita animo, repręsentant, ut non multum absit, quin id omnino pręsens esse uideatur. Quo efficitur, ut quiddam uoluptati simillimum, ex hac ipsa spe, & co gitatione nascatur, eamque ipse laetitiam Aristotelem uocauisse arbitror imaginem quandam futurę uoluptatis, ac speciem, quam Lucretius Epicureus guttam Veneris appellauit, quod sit exigua quaedam, ac leuis amatae rei perceptio, uoluptas uerò perfecta absolutaque rei desideratae (ut Platonicè loquar) fruitio. Quapropter, & idem ipse Lucretius in quarto de natura rerum libro cum de hac prima gutta Veneris loqueretur, ait: Namque uoluptatem praesagit muta Cupido. Hinc Venus est nobis, hinc autem est nomen amoris Hinc illa te primum Veneris dulcedinis in cor Stillauit gutta, & successit feruida cura. Id est, cum ipsa Cupido, quam amorem Venereum nominamus, muta, id est, adhuc latens,","prev":{"citation":"Opera omnia 1002.5-8","label":"1002.5 to 1002.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1002.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1003.1-4","label":"1003.1 to 1003.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}