{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1004.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1004.1-3","ref":"1004.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Sequitur deinde iactatio, uoluptas gestiens, & se efferentes insolentius. Hic quoque mentis est morbus, cum eius, quod bonum apparet, possessione exultat, & inaniter gloriatur. Maliuolentia uerò est uoluptas ex malo alterius sine emolumento suo. Nam cum ob uti litatem propriam alterius malo quis afficitur uoluptate, uidetur potius beniuolentia in se, quàm ulla in alios maliuolentia, hoc perpeti. Quapropter meritò particula, in, definiendo illa adiuncta est sine emolumento suoCyrenaici de uoluptate, quòd sit finis. Cap. XI. TAec igitur de Stoicorum sententia dicta sufficiant. Cyrenaicos iam Philosophos audiamus, qui ab Aristippo Socratis discipulo fluxerunt. Cyrenaici duas posuerunt perturbationes dolorem, & uoluptatem: hanc lenem motum, illam uerò motum asperum appellantes: nihil differre à uoluptate uoluptatem, neque plus altera mulcere alteram, atque hanc quidem omnes animantes adsciscere, illum autem aspernari: uoluptatem uero corporis intelligunt, quàm & finem esse dicunt, non eam, quae in statu sit, & in doloris priua tione consistit, & ueluti à perturbatione quietem agit, quam suscepit Epicurus, finemque constituit, testimonio putant esse nobis finem haberi uoluptatem, quod à pueris hanc nobis natura conciliauerit, etiam absque iudicio rationis, cum animi iudicium, nec consuetudine aliqua deprauatum est, nec opinione informatum, quo fit ut solo naturae instinctu uo luptatem summum bonum existimare uideamur. Cumque illa fruimur, nihil aliud praeter eam inquirimus, quasi expetendorum omnium, ultimum extremum, summum, ac finis existat, neque est quicquam, quod aequè ac dolorem naturaliter fugiamus. Itaque uoluptatem maximè omnium expetimus: uoluptatem praeterea bonam esse etiam si a turpissimis rebus proueniat, & si enim foeda sit, uoluptatem tamen per se ipsam esse eligendam, bonumque existimandam, porro illa doloris abiectio, quàm tuetur Epicurus eis non uidetur uoluptas esse neque priuatio uoluptatis dolor, utraque enim esse in metu constituta, neque tamen corpo ris solum esse uoluptates, uerùm animi etiam, quae scilicet ex praeteritarum rerum recordatione, uel spe futurorum bonorum, uel disciplinarum studijs percipiuntur. Longe tamen esse praestantiores corporis, quàm animi uoluptates.","prev":{"citation":"Opera omnia 1003.5-7","label":"1003.5 to 1003.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1003.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1004.4-7","label":"1004.4 to 1004.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}