{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1004.11-13","citation":"Ficino, Opera omnia 1004.11-13","ref":"1004.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.11.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Cumque eiusmodi uoluptates sine indigentia fieri nequeant, necesse est doloris semper participes esse, proptereaque nec integras, neque puras haberi praesertim cum poenitentiam, facietatem, morbosque pariant, animi uerò uoluptas nullam penitus ege statem mistam habet, ob eamque causam nec doloris est particeps, nec ulia facietate, aut molestia mentem afficit. Quid? quod sensuum delectationes, quo magis, atque auidiùs hauriuntur, eò citius in contrarium recidunt, mentis uerò gaudium, quò magis quaeritur, eo maius perfectiusque habetur. Praeterea uoluptatis causae, ac uelut principia duo sunt, ipsa uidelicet animae uis, quae motum eiusmodi recipit, idque insuper, quod extrinsecus nobis obijcitur, il lud quidem uoluptatis subiectum, hoc obiectum nominant, suauitatis corporeae subiectum est sensus, obiectum uerò, corporis qualitas, atque natura, quam sensib. haustae species offerunt, eius autem, quo animus fruitur, gaudij subiectum quidem mens, obiectum, res incorporea, simplex, absoluta, aeterna, ueritasque existit, quod igitur huius, quam superioris illius uoluptatis prin cipia diuiniora sunt, eò haec est, quam illa, perfectior. Et (ut disputat Auicenna) sensus rerum, seu superficies, siue proprietates quasdam extrinsecus attingunt, nec rebus ipsis, sed earum potius imaginibus compulantur, mens autem intimam atque absolutam naturam eius, quod obiectum est, inspicit, atque ita cum eo, quod considerat compulatur, ut uel è duobus unum (ut uult Auerrois) fiat, uel(ut Aurelius Augustinus inquit) indissolubili connexione cohaereant, qua comprehensione, coniunctioneque maior admodum menti, quàm sensibus, qui id assequi nequeunt, uoluptas contingit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1004.8-10","label":"1004.8 to 1004.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1004.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1006.1-3","label":"1006.1 to 1006.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1006.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1006.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}