{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1008.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1008.1-4","ref":"1008.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Quo autem Eudoxus, atque Arist ppus potissimum nitebantur, quod uidelicet uoluptas corporis ab omnibus expetatur, id Aristotelicis parum ad id quod probare contendunt, ualere uidetur esse, namque putat uarias diuersorum corporum affectiones, propterea quae his natura cognata sint, atque ob eam ipsam cognationem, uoluptatem pariant, inter se plurimùm discrepare, ex quo intelligitur uarias admodum differentesque diuersis animantibus uoluptates cotingere, quod si omnes corporis uoluptates percurreris, nullam tandem, quae ab omnibus summopere cupiatur inuenies, mentem uerò, aut in omnibus unam, aut prorsus simillimam esse constat. Ideoque quod mentis proprium est, id omnium mente utentium proprium cognatumque uidetur. Mentis autem proprium est ueritatis indagatio, atque cognitio. Id igitur cunctis hominibus consentaneum, ob idque desiderandum esse paret. Quapropter omnes (ut Aristoteles inquit) homines scientiam natura desiderant, quod autem appetitur, si absit, molestiam, si uerò praesens fuerit, uoluptatem gignere solet, cunctis ergo hominibus unum natura cognatum, unum omnibus expetendum, unum denique iucundissimum, atqui id totum in ueri contemplatione consistit, quod mentis (ut Plato inquit) est pabulum, atque ineffabili quadam complet animum uoluptate, uoluptates igitur corporis, aliae quidem ab alijs appetuntur, mentis uerò gaudium, unum, atque idem à cunctis amatur. Cur homines ad uoluptatem corporis sint procliues. Cap. XV. T quaerat forte quispiam, cur homines propemodum innumeri sint ad uoluptates corporis proniores, huius profectò causam Aristoteles arbitratur, quod sensuum illa suauitas eius, quo mens alitur gaudij umbra quaedam, atque imago sit. Igitur à priA Emis annis cum sensibus duntaxat utimur, qui nec ueritatis naturam, nec eius gaudium assequi possunt, eius uoluptatis, ad quam naturae prima intentio fertur loco, illam, quae sensibus blanditur, hac decepti similitudine sequimur, auideque complectimur. Cùm uerò aetas iam adoleuerit, ac uelut expergefactis animi oculis, ueritatem suspicari, eiusque gaudium degustare ceperimus, tùm quoque plurimi ante actae uitae cursum ad senectutem usque prosequuntur, diu namque sensibus credere, eorumque motibus obsequi consueuere, eaque ipsa consuetudo radices altius iam, profundiusque egit, ut impossibile, aut certè difficillimum sit, eas iam solidas, atque altissimas extirpare, quibus perspicuum est, duo esse praecipua ignorantiam uidelicet, ac flagitiosam consuetudinem, quę nos extra beatitudinis callem in miserię siluis uersari cogant, quod Cicero in tertio Tusculanarum disputationum elegantissimè describit his uerbis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1007.5-8","label":"1007.5 to 1007.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1007.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1007.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1008.5-8","label":"1008.5 to 1008.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}