{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1008.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1008.5-8","ref":"1008.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Natura, inquit, paruulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus, opinionibusque deprauatis sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat Sunt enim ingenijs nostris semina innata uirtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam uitam natura perduceret. Nunc autem simul, atque in lucem editi, & suscepti sumus, in omni continuò prauitate summaque opinionum peruersitate uersamur, ut cum ipsius nutricis lacte errorem suxisse uideamur. Cum uerò parentibus redditi, id est, magistris traditi sumus, tùm ita uarijs imbuimur erroribus, ut uanitati, & opinioni confirmatę natura ipsa cedat, hęc Cicero. Vt autem ad propositum redeamus, uoluptas pro hominum diuersitate uaria, & incerta est, mentis uerò unicum ab omnibus gaudium natura expetitur. Cumque duo haec contemplatio scilicet ueritatis, eiusque uoluptas in mente consistant, atque ex his summiboni natura constare uideatur, utrum sit horum ad beatitudinem potius, praestantiusque, Philosophi ueteres dubita uerunt. Trismegistus enim, & Theodorus Dionysij dialectici discipulus, Democritus, Piro, Eurilochus, Philatimon, Phliasius, Nausiphanes, Theius, Epicurus, Origenes, Auicenna, Algalzel in beatitudinis natura gaudium, quod contemplationis comes est, praecipu um iudicare uidentur. Thales autem, Bias, Anaxagoras Socrates, Euclides Megarensis, Ari stoteles, Herillus, Calcedonius, Auerrois contemplationem ipsam praeponere, atque haec qui dem disceptatio, & controuersia usque in nostram uiguit aetatem, & inter Christianos quoque Theologos agitatur. Sed de hoc alias. Nunc uero admonuisse sufficiet, quemadmodum Ari stoteles in duob. potissimum (ut suprà declarauimus) ab Eudoxo & Aristippo dissentiat. Quid de uoluptate Sceptici senserint, quid Dionysius, quid Theodorus. Cap. XVI. Vlro quoque Eliensis, atque omnes, qui ab eo fluxerunt Philosophi Sceptici nominati, hoc uno cum Aristippo Cyrenaicorum principe consenserunt, quod nihil ex omnib. rebus natura iucundum, aut asperum esse queat, uoluptatemque, ac dolorem, aut ab hominum, opinione, aut usu fieri, aut certa nostrorum corporum affectione, nam quod modo iucundum appareat, cras contra molestum futurum, quodque alteri asperum, alteri aliter affecto suauissimum, quod uerum eiusmodi uarietatem recipit, negat suapte natura quale ui deatur existere, uerûm pro diuersitate hominum, quam sensib. admonentur, uaria quoque uideri putant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1008.1-4","label":"1008.1 to 1008.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1008.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1009","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1009","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1009"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}