{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1009.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1009.5-7","ref":"1009.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1009.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1009.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1009.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Cum igitur prima illa seminum genera nobis obiecta sunt, quia (ut diximus) minima existunt, sine ulla offensione corpiis, atque animam undique penetrant, quia uerò rotunda, & leuia, atque idcirco animae naturae cognata, mulcent continuò illam, ac sensib. blandiuntur, cuius generis mitia poma, mellisque, atque lactis liquores, cantus, odoresque suauissimos, caeteraque eiusmodi esse putant. Quapropter ea, quib. anima contexta est semina, cum lenibus hisceblandisque corpusculis attinguntur, assentiuntur illa quidem dulci huic commotioni, sesequ in ea, quae sensibus, ac meatibus hausta sunt corpuscula, maxima quaedam auiditate diffundunt, iucundem adhaerent, firmiter compulantur, suauissime complectuntur, eamque ipsam assensionem, effusionem, con iunctionem, complexionemque, uoluptatem in motu positam arbitrantur, contra uenrò accidit, cum tertium illud corporum genus, quod asperis ponderosisque seminibus constructum est, sensib. admouetur, quod enim grandia sunt, quib. constant elementa, difficile corporis atque animae foraminibus intruduntur, & ui quadam animae corpuscula pulsant, perrumpuntque, ac distrahunt, quod uerò aspera sunt, & humata, mordent quodammodo animam acriter, corpusque compungunt, talia quidem esse censent absinthium, fel, colores, sonos, odoresque molestos, cętera de nique omnia, quae asperitate aliqua, & amaritudine sensus contingunt, horum quippe seminibus animae primordia concita distrahuntur, horrent, diffugiunt, ac sese celeriter con trahunt, eiusmodi dispersionem, contractionemque, dolorem secundùm motum definiunt,","prev":{"citation":"Opera omnia 1009.1-4","label":"1009.1 to 1009.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1009.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1009.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1009-2","label":"1009","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1009-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1009-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}