{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 101.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 101.5-8","ref":"101.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/101.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Et quia quod naturale est, nunquam amittitur, semper tale est, ut submonta causę uirtute non perseueret in esse, postquam tale fuit ab initio naturaliter, ut non prodiret in esse seorsum à causę actone. Causam uerò propriè Deum uocamus, qui solus rem quamlibet efficit totam, neque cogitur aut alterius auxilio indigere, aut aliunde materiam mutuari, sed congitur res quaeli bet inde tota pendere semper, ut à corpore umbra. Quippe quando causa effectum effi cit ipsa totum, atque affectus si ad substantiam causae comparetur, imaginarium quiddam est, & uanum potius, quàm substantiale, tunc sane effectus tanquam per se uanus conti nuo causae subsidio indiget, & causa quae fecit totum, conseruat totum. Mundus autem si comparetur ad Deum, finitus uidelicet ad infinitum, uanior est magisque umbratilis, quam si finiti corporis umbra finita comparetur ad corpus. Denique summa causa rerum sic rebus penitus dominatur, si res non semel modo ab illa manauerint, sed & assiduè pendeant, sicut imagines à corporibus fiunt, ac seruautur in specula. Quoniam ergo Deus agit ser uatque omnia, ideo in omnibus operatur, id est causae rerum sequentes Deum nihil agunt, absque uirtute actioneque diuina. Si Deus angelo esse actumque largitur, & seruat, largitur etiam agendi uirtutem, largitur & actionem, atque conseruat. Ita quicquid angelus naturaliter operatur, Dei operatur uirtute, sicut instrumentum uirtute agit opificis. Ergo Deus agit non angelum solum, uerum etiam ipsum angeli opus, & muliò magis quàm ange lus opus efficit angeli cum ipse sit prima actionis origo. Si opus hoc quod est factum ab an gelo, agitet ipsum aliquid, per eandem agit Dei uirtutem per quam & ipsum factum fuit ab angelo. Quamob est Dei uirtute fit, quiequid ubique sit, à quocumque fiat, prae sertim cùm omnia quae aliquid agunt, esse quodam nodo suo operi praebeant. Esse inquam hoc, aut illud, tale, uel tale.","prev":{"citation":"Opera omnia 101.1-4","label":"101.1 to 101.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/101.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 101.9","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/101.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}