{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1012","citation":"Ficino, Opera omnia 1012","ref":"1012","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1012","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1012","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1012.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quapropter Epicurus beatam uitam censet in animi tranquillitate consistere, in ea uerò tranquillitate, quae animi simul & corporis indolentiam continet beatissimam. Sed ne uidear ea, quę de Epicuro relata sunt, ex me ipso asseuerare, primum uoluptas, quae motionis comes est, summum bonum non sit, ipse suis uerbis testatur in epistola ad Menecem inquiens: Cùm itaque dicamus uoluptatem finem esse, nec luxuriosorum uoluptates, easque, quae in gustu sunt positae, ut quidam ignorantes, & à nostra sententia dissentientes arbitrantur, sed non dolore, animoque tranquillum esse, & perturbatione uacare dicimus. Non enim conuiuia, & commessationes, non puerorum, mulierumque congressus, non piscium usus caeterorumque, quae affert pretiosior mensa, suauem gignit uitam, uerum ratio sobria, causasque perscrutans, cur quaeque uel eligenda, uel fugienda sint, opinionesque expellens, per quas animos ut plurimum tumultus occupat. Item in epistola eadem. Doloris, inquit, perturbationisque uacatio constantes sunt uoluptates, gaudium uerò, ac laetitia actio secundum motum dicitur, summa uerò uoluptas est doloris priuatio, & maiores quidem sunt animi, quàm corporis uoluptates, caro enim praesenti duntaxat suauitate perfunditur, animus praeteritarum, praesentium, futurarumque rerum cogitatione congaudet Item in eadem epistola, non po test iucunde uiui, nisi prudenter, honestè, ac iustè, uiuatur, neque prudenter, honestè, iustè, nisi iucundè, ex his ostendit Epicurus, nec in uoluptatibus secundùm motum, neque in his, quae ex turpibus actionibus capiuntur, summum bonum consistere, uerùm duo haec indolentiam scilicet corporis, & animi tranquillitatem uitam efficere beatissimam. Idem quoque testatur Lucretius Epicureus in secundo libro de rerum natura, ubi dum inanes hominum cupiditates, luxuriosasque delitias uituperat, haec inquit: O miseras hominum mentes, ô pectora coeca. Qualibus in tenebris uitae, quantisque periclis Degitur hoc aeui, quodcunque est nónne uidetis. Nili aliud sibi naturam latrare nisi utque Corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur lucundo sensu, cura semota, metuque. Hic ergo uituperans luxuriam hominum, eos coecos uocat, & miseros quod omnibus sese","prev":{"citation":"Opera omnia 1011.4-6","label":"1011.4 to 1011.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1011.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1011.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1012-2","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1012-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1012-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}