{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1014.8-2-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1014.8-2-10","ref":"1014.8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.8-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Satis enim diximus in epistola ad Bindacium Recasolanum singulari nobiscum charita te coniunctum. Ad expositionem iam pergamus. Persecutio expositionis de Trinitate, & quòd bonum est super essentiam & propfer exuberantiam lucis ignotum. ES quaelibet quò magis bonitate uigent, eò magis sua quadam propagine se communicant. Quapropter ad infinitum bonum propagatio pertinet infinita. Cùm uerò duo esse infinita non possint, meritò infinita bonitas rursusque immen sa bonitatis propago, natura sunt una, seipsam uidelicet intra se propagans. Tum uerò quoniam omnis amor ad bonum necessariò fertur, consequens est penes infinitum bonum, eiusdemque, propaginem infinitam, infinitum quoque amorem spiritumque amatorium ad seipsum intus existere. Dum uerò tres hic quali naturales proprietates per sonasque numeramus, interea quoniam quod est infinitum nihil relinquit extra se sui, nec admittit aliquid alienum, naturam unicam simplicissimamque cogitamus. Perinde ac quis naturalem Solis formam, & lucem huic intimam calefactoriamque uirtutem, unicam Solis naturam esse dixerit. Diuina Trinitas, non est numerus aliquis in quantitatis genere collocatus, nec etiam in substantiae genere, nec insuper essentiae ordine computatus. Cùm enim appetitui naturali non sufficiat esse, sed affectet insuperbene esse, ideoque entia singula suum quoddam bonum appetant, atque uniuersum eos cupiat uniuersum bonum & ipsum tandem ens primum similiter exoptet primum bonum, merito bonum ipsum tanquam finis perfectioque entium omnium, atque entis, horum omnium est principium. Et idcirco uniuersa essentia primaque superius. Est insuper eminentius Deitate quauis & bonitate, per quas uidelicet aliquis alicubi Deus sit, & aliquid alicubi bonum. Prima enim honitas extra onine quomodocunque bonum ac praeter omnem compositionem absoluta penitus simpliciter in seipsa consistit. Inuisibile dicimus tum lumen quàm minimum, tùm quàm maximum. Nec enim uel illud prospici, uel hoc ab oculis inspici sustinerique potest. Sed hoc ritè potest super inuisibile nominari. Similiter in formis rerum materia, itemque rerum principium, sunt ignota. Sed materiam ob lucis defectum ignotam dicimus, principium uerò ob excessum lucis super ignotum. Summus animae ad Deum ascendentis gradus caligo dicitur atque lumen.","prev":{"citation":"Opera omnia 1014.1-13-7","label":"1014.1 to 1014.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.1-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.1-13"},"next":{"citation":"Opera omnia 1014.11-12","label":"1014.11 to 1014.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014.11"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}