{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1015.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1015.1-5","ref":"1015.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"IOII EDDE MARSILIVS. Vatuor cognitionis species sunt, sensus, imaginatio, ratio, intellectus. Imaginatio non semper indiget ad actionem praesentia corporum, qua necessariò sensus eget. Veruntamen corpo reas quasdam in agendo conditiones sequitur, actionemque mobilem habet atque multiplicem. Ratio non sequitur conditiones particulares corporum sed iam ad absoluta se confert, mobilis tamen est, & necessariò multiplex. Intellectus denique motum iam deposuit, diuiduam uerò multiplicitatem, minimè, nam & necessitate ordinis eam retinet, & usu declarat, siue definiat, seu diuidat siue componat. Quod igitur principium uniuersi sit supersensum, imaginationem, rationem, nemo aliquando Philosophus dubitauit, siquidem incorporeum est penitus, & immobile: Esse uerò, & in tellectu intelligibilique superius Platonici una cum Dionysio probant. Quippe cum principium quidem sit ipsa simplicitas infinita. Intellectus autem agendo per multiplicem & diuiduam actionem ad obiectum intelligibile dirigatur necessariò multiplex. Quod & proportionem quandam cum intelligentia subeat. Proinde cum ipsum intelligibile ipsi enti fit aequale, uel fortè latius atque praestantius, sequitur principium rerum dum excedit intelligibile, ens item multò magis excedere. Quod autem intelligibile ens exsuperet inde patet, quia & quae sunt, & quae non sunt intelligimus, & esse pariter atque non esse, & aliquid ente, & essentia, & ipso esse, perfectius. Hinc ergo concludimus, principium uniuersi, quod propter inaestimabilem simplicitatem eminentiamque ipsum unum cognominamus, excelsius ente putandum, praesertim quia ens, qua ratione ens est, multiplicitatem diuisionemque non necessario refugit, sed uel pręsentem sustinet, uel futuram. Ipsum uerò unum & uniu ersi principium talia longè propulsat. Quaecunque ab hoc proximè procreantur intellectus, scilicet intellectualesque animae, unitatem hinc quandam quasi paternum characterem sortiuntur. Quo quidem quasi capite, uel cardine, uel centro suo, Deum quandoque tanquam uniuersi centrum pos sint attingere. Quemadmodum Plotinus unà cum Dionysio comprobat. Cùm igitur nec rationis, nec intellectus usu frui Deo possimus, fruituros tamen naturalis ipsa spes, & conatus profectusque polliceatur, per unitatem saltem intellectu praestantiorem quandoque fruemur. Quando scilicet post habitis caeterarum uirium actionibus, animae totius attentionem totam in hanc unitatem tanquam ad centrum à circunferentia collegerimus. Hoc diuinum illud Arpocraticumque stlentium à Mercurio, Pythagora, Socrate. Platone, Plotino, Apollonio est celebratum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1014-54","label":"PLONYSLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1014-54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1014-54"},"next":{"citation":"Opera omnia 1015.6-8","label":"1015.6 to 1015.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}