{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1015.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1015.6-8","ref":"1015.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Efficere uerò id potest aliquan do solus amor. Cuius propria uirtus est traductoria pariter & unifica, postquam animum ab inferiori bus transferat ad supremum suum, uniatque supremo. Amor uidelicet ipsius duntaxat unius, quod est uniuersi principium, qui sanè directus ad unum, animam à multitudine tùm aliena, tùm sua ad propriam reuocat unitatem. Per quam ipsi uni denique compuletur, quando scilicet amorem nunc in multa bona diuisum, in unum bonum perfectè adiecerit bonorum omnium principium atque finem. Quid nam igitur ad hoc disputationes. doctrinae, meditationes conferunt: Haec sanè tanquàm colli siones quaedam mutuae, luminum ipsius primi boni gratia factae, amorem tandem ad ipsum in animo prorsus accenderunt, amor confestim traducit, & unit. Mox diuinum in animo sic accenso superne lumen effulget. Hinc illud Platonis nostri. Diuinum uerbis doceri non potest, quemadmodum caetera quae discuntur, sed ex diuturna circa rem ipsam consuetudine uitaeque coniunctione subitò tanquam ab igne scintillante accensum in animo lumen se ipsum iam alit. Haec Dionysius planè con firmat per uerba quae sequuntur. Quibus ea quae sunt, siue entia nominat substantias incorporeas. Quae uerò non sunt, siue non entia, res corporeas, atque materiam. Extensionem autem animae appel lat amorem feruentem ad Deum in anima pura ueritatisque studiosa directum. Transcende non solum sensibilia, sed etiam intelligibilia, & quasi intelligentiam negligens solo solius primi boni amore, te confer ad ipsum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1015.1-5","label":"1015.1 to 1015.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1015","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}