{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1016.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1016.1-4","ref":"1016.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Prophanissimos denique iudicat eosdem quos & Plato, Epicureos scilicet atque similes, qui nisi quod ipsi pugno stringere possint, esse nihil putant. Atque ubi Deum describere compelluntur ex rebus quibusdam passionibusque corporeis imaginibiliusque componunt. Esse uerò unum ipsum atque bonum ente superius, unà cum Dionysio caeterisque Platonicis, & in superioribus significauimus, & ita hic breuiter confirmamus. Latius enim haec in Theologia nostra & commentarijs in Plotinum iam tractauimus. Ratio formalis entis ratioque unius diuersa est. Nam enti quidem opponitur nomens, uni uerò opponitur multitudo, quemadmodum igitur multitudo differt à nihilo, ita unum differens est ab ente. De firmitate uerdrationis huius agimus in Parmenide. Item entis natura multitudinem intus accipere non repugnat, unius uerè naturae repugnat. Differant igitur inter se, dicet quispiam, utrum uerò superius? Primo quidem pana esse non possunt: Ne fortè binarius quidam numerus ex his pariter coniugatis conficiatur. Atque ita super eiusmodi binarium unitas iterum sit quaerenda. Praeterea duo quaedam forent aequè princis pia rerum, cessaretque communio in rebus, & ordo. Non ergo sunt aequalia. Nec rursum ens est superius uno. Alioquin ens quidem non foret unius particeps. Essetque sic uel multitudo prorsus infinita, uel nihilum. Vnum uerò uelut inferius particeps ipsius entis euaderet. Statimque amissa simplicitate, puram similiter perderet unitatem. Est igitur unum ipsum excelsius ente. Quapropterunum quidem simpliciter nominare licet. Dicere uerò unum esse reuera non licet. Indulgendum tamen est humani sermonis inopiae. Propterea non appellamus entia, nisi quae formas, habitus, actiones, possident. Vnum uerò dicimus non solum eiusmodi aliquid, utputa, uisum unum unumque auditum. Verùm etiam priuationem habituum, uelut unam caecitatem, unamque surditatem, unumque simpliciter habitum, ac priuationem pariter unam. Vnum igitur ente latius superiusque censendum. Denique participatio unitatis ad priuationem materiamque primam usque protenditur, neque tamen entis hucusque participatio. Nempe cum esset per formam distribuatur, materia prima priuatioque quatenus cadit à forma, eatenus ab essentia labitur Neque ramen pariter ab unitate degenerat. Nam propter singularem ab alijsque secretam informitatem, fermè non minus una materia dicitur, quamrs formata dici soleat una. Quamuis ob defectum formae materia minimè nuncupetur essentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 1015","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1015","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1015"},"next":{"citation":"Opera omnia 1016.5-6","label":"1016.5 to 1016.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}