{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1016.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1016.5-6","ref":"1016.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Cùm igitur participatio imperiumque unius amplius sit entis imperio, merito unum excelsius ente conncimus. Similiterque bonum. Nam materia propter potentiam appetitumque ad bonum, & necessita tem eius in uniuerso, appellationem boni non aequè, ac munus essentiae amisisse uidetur. Bonum summatim atque unum idem penitus esse uolumus. Bonum enim sicut unum unione cuncta perfcit & conseruat. Vnde quaecunque ab unione cadunt à bono similiter & ab essentia delabuntur. Iam uer rò cum ad principium rerum primum maximè perrineat, tùm simplicitas, & singularitas superemi nens, tùm uirtutis propagatio usque quaque diffusa, merito inde quidem unum, hinc uerò nominatur & bonum. Ac reuera propter ipsam eminentiam singularem, diffusio quoque uniuersalis adest. Atque uicissim ex amplissima largitate, singularis agnoscitur eminentia. Quae quidem unitas propter pro priam sibi summam simplicitatem omnium obtinuit principatum, atque ob prouidentiam uniuersam, beneficum declarauit imperium. Confirmatio, quod bonum sit super essentiam, uitam, intelligentiam Et quomodo fruamur bono, perfectius quam simpliciter intelligendo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1016.1-4","label":"1016.1 to 1016.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1016","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1016","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1016"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}