{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1018-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1018-3","ref":"1018-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"DIONYSIVS. Ac igitur ratione diuinus Bartholomeus ait: Theologiam esse plurimam, atque paucissimam. Ipsumque Euangelium esse tùm latum, magnumque, tùm concisum. Mihi quidem mirifice intellexisse uidetureum, qui circa bonam omnium causam uersatur, ritè posse iùm multis uerbis uti, tum etiam paucis, tum denique nullis. Quippe cum penes eam & uerbum, & intelligentia cesset. Propterea quòd quadam super essentiam ratione omnia supereminet. Solisque illis sublato uelamine reueraque fulget, quicunque omnia non solum impura, sed etiam pura transilierunt, omnemque omnium sanctorum culminum ascensum iam transcenderunt. Et cuncta diuina lumina, & sonos, sermonesque coelestes deseruerunt, atque eam protinus caliginem subiere, ubi ille reuera est, ut sacra tradunt eloquia, quia omnibus est excelsior. Quomodo purgetur animus, per quot gradus ascendat ad Deum. Quomodo Deus super intellectum & intelligibile habitet, quae sit Platonicorum opinio. MARSILIV Nimus diuini montis fastigium ascensurus, in primis cunctis exhortationibus amore solo primi est inflammandus. Et quoniam superni caloris officium est, ab inferioribus nos purgare, amoris diuini flagrantia purgandus est, tùm ab affectibus, tùm ab imaginationibus singularum rerum corporearum. Tum uerò monstrante disciplina. eodemque interim amore duce, traducendus est ad contemplandas formas à corporibus separabiles, atque separatas, id est, ad intellectuales animas, & angelicos intellectus. Sol namque diuinus in animis quidem fulget, uelut in Luna, in angelis autem uelut in stellis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1018-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1018-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1019","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1019","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1019"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}