{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1019-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1019-2","ref":"1019-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1019-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1019-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1019-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"MARSILIVS. Oc super coeleste coelum stellarum suarum, id est, intelligibilium formarum plenum, Sol diuinus habitat quidem, stellę enim Solis lumine lucent, sed mirabiliter supereminet. Coelum hoc intellectu Huidere potes, Solem uerò non sustinet intellectus. Qui & in oppositum re deducit actio enim tum rationis quasi mobilis, tum mentis quasi multiplex & finita ad aliquid mobile, multiplex, finitum, quod principio est oppositum, te retorquet. Actio igitur eiusmodi cum primum intelligibilia per eam consequutus fueris post habenda est Hucusque tantum confert, ulterius impedit. Quemadmodum imaginationis usus ad intelligentiae principia confert, ulterius obstat. Confirmatur hoc etiam per Plaronicum illud. Sol conspicuus in mundo nobis est imago boni Sol quidem tam uisus generat, quàm uidenda & suscitat ad agendum, cumque oculis uidenda coniungit. Similiter ipsum bonum ad intellectus omnes intelligibiliaque se habet. Haec Plato. Cùm igitur intellectus, non tam sua, quam diuina uirtu te res consequatur intelligendas consequens est, ut nulla penitus facultate sua bonum ipsum assequi possit, igitur Deo frui non est ad Deum agere, sed potius agi Deo. Non est aliquid per se haurire, sed aliunde prorsus impleri. Non est per intellectum uersari circa bonum, sed amore transferri. Atque ipsa unitate nostra intellectu superiore ipsi uni bonoque penitus compulari. Vbi sanè animus omnem prorsus actionem affectionemque & ad alia, & ad seipsum iam deposuit, exuit & formam suam induit, iam diumam, ut etiam Plotinus ait. Iamque sic agit ut Deus, sicut aurum ignitum, in Apocalypsi celebratum, agit ut ignis, & animatum corpus ut anima. Atque anima sublimis intellectu formata, tanquam intellectus agit. Intellectus igitur reformatus in Deum, agit denique tanquam Deus. Ascensus ad Deum per purgationem animi, atque per transitum intelligibilium specierum. Fruitio Dei per aliquid ntellectu praestantius ONYSIV Vre igitur diuinus Moses diuinitus admonetur, primo quidem ut mundetur ipse, rursumque ut se separet ab immundis. Atque post omnes expiationem buccinarum clangores uarios audit. Cernitque lumina multa, puros atque multiplices radios diffundentia. Post haec à turbis uulgaribus segregatur. Atque cum selectis sacerdotibus ad diuinarum ascensionum fastigia sese confert. Ibique non cum ipso quidem Deo commercium habet, nec ipsum cernit, non enim est uisibilis, sed locum potius ubi sterit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1019","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1019","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1019"},"next":{"citation":"Opera omnia 1020","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1020","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1020"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}