{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 102.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 102.1-4","ref":"102.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/102.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Prius enim est unumquodque secundum naturam, deinde est hoc, aut illud, tale, uel tale. Adde quod & ultimum quod amittitur, est esse, prius enim amitritur esse tale, quàm simpliciter esse. Quare esse ipsum proprius est illius agentis effectus, quod est principium finisque omnium. Atque ad id caetera agentia siquid conducunt, primi agentis uirtute conducunt. Et ipsa tanquam inferiora angustiorisque imperij, nihil agunt anud, nisi quod uniuersalem illam Dei uim actionemque ubique ad esse uniuersale tendem tem, distinguunt passim adiuuante Deo, & affectiones quasdam esse ipsius inducunt po tius quàm essendi naturam. Imò diuina uirtus peruaria media seipsam ad uarios distinguit effectus, sicuti Solis lumen, quod per se ad quemlibet colorem aequè se habet, si per duas fenestras uitreas penetrauerit, quarum altera rubra sit, altera uiridis, duos in pauimento splendores efficiet, rubrum scilicet atque uiridem. Quod quidem uterque sit iplendor, simpliciter habebit à lumine. Quod uero alter rubeus sit, uiridis alter, à lumine rursus habebit, sed quantum per tale uitrum penetrans aut tale, aliter aliterque se format. Concludamus primò, quòd causa prima uehementius agit in quouis effectu, quàm teliquae causae, quia uestigium quod ab ea imprimitur, scilicet esse, & prius imprimitur, & posterius deletur, quàm reliquarum uestigia causarum, quasi fortius imprimatur. Deinde quòd caeterae causae super uestigium primae causae sua firmant uestigia, quę sicut omnia sua opera necessario in opera causae primae fundant, sic uirtutes actionesque suas in illius uirtute actioneque stabiliunt. Deus agit per suum esse quicquid agit. Cap. VIII. CEd ne quis Epicureus Deum dicat, si multa egerit. solicitari consilio, & opere onerari, meminisse oportet, Deum quia per suum esse solum opus suum potest effice re, consilio & electione non indigere. Nam si ipsum esse diuinum non tanti esset, S ut ualeret per se operari, sed consilio quodam quod ab ipso esse sit differens indigeret, nullius certè rei esse per se quicquam operaretur. Nunc autem corporum qualitates agunt in se inuicem absque consilio. Nunquid Sol illuminat mundum, & ignis calefacit, & anima alit corpus per electionem potius quàm per esse?","prev":{"citation":"Opera omnia 101.9","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/101.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/101.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 102.5-8","label":"102.5 to 102.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/102.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}