{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 102.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 102.5-8","ref":"102.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/102.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Proinde illa etiam, quae per electionem agunt, aliquid etiam per esse suum faciunt naturale, id est, per uirtutem ipsi esse insitam naturaliter. Quippe hominis anima licet multa perelectionem agat, corpo ri tamen sine electione ipso esse dat uitam. Nónne etiam electio ipsa quodammodo opus est animi? Atque huiusmodi opus ab ipso esse animae est absque praecedente electione, ne similiter illa praecedens electio, electione alia indigeat pręcedente, & alia rursus alia. Sic opus quodlibet animae requireret ante se electiones innumeras priusquam inciperet fie ri neque inciperet unquam fieri, quoniam infinita transire non licet. Colligamus ita: Siactio quae per esse ipsum naturale peragitur, inest omnibus, non autem actio illa quae fit eligen do, quia corpora nihil eligunt, atque etiam actionem ipsam electionis consilijque antecedis semper actio, quae fit per esse ipsum atque naturam, constat planè actionem hanc quae ipso esse fit, causae uniuersali & primae, qui Deus est, conuenire, ut prima communisque actio primi sit, & communis agentis. Actio quae fit per esse, fit absque cura atque labore. Sic Soluno actu facillimè illuminat quodammodo infinita, & gignit illuminando. Ignis plurima facillimè calefacit, anima nutrit corpus, digeritque in ipso multasimul absque solicitudine atque labore. Sic Deus per esse suum, quod est simplicissimum quoddam rerum centrum, à quo reliqua tanquam lineae deducuntur, facilimo nutu uibrat quicquid inde dependet. Hoc autem inter est inter agens primum, & agentia reliqua, quòd primum agens ita per esse dicitur operari, ut per esse purum agat, reliqua uerò per esse, id est, per uirtutem aliquam naturalem, siue ut ita loquar, essentialem. Itaque operationem quae à consilio proficiscitur, antecedit operatio quae à uirtute essentiali peragitur, hanc rursus illa quae à pu ro fit esse. Et quantò quae uirtute fit, facilior est, quàm quae fit consilio, tantò quae puro esse expletur, facilior est quàm quae uirtute.","prev":{"citation":"Opera omnia 102.1-4","label":"102.1 to 102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/102.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 103","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/103"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}