{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1020-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1020-3","ref":"1020-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1020-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1020-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1020-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"DIONYSIV Anc nos praelucidam caliginem ingredi precamur. Atque per uisus cognitionisque uacationem, uidere & nosse quod est uisione notitiaque superius. Ex hoc ipso uidelicet quod nec uideamus, nec aliquid cognoscamus. Hoc enim est reuera uidere ac nosse. Et cum qui essentia eminentior est, modo quodam super essentiam, ex omnium uidelicet quae sunt ablatione, laudare. Quemadmodum qui stasuam indigenam fabricant, auferentes omnia quae circum apposita impediunt, perspicuum formae latentis intuitum, solaque ablatione pulchritudinem ipsam in se pendentes occultam. Oportet autem ablationes, ut arbitror, contra ac positiones celebrare. Positiones enim inchoantes à primis, ac per media ad ultima descendentes adhibeamus. At in aufe rendo uicissim à post emis ad prima dispositis gradibus ascendentes omnia tollimus. Vt submoto uelamine ignorationem illam cognoscamus, quae sub omnibus cognobilibus in entibus omnibus delitescit. Illamque caliginem essentia superiorem perspiciamus, quae ab uniuerso lumine in his, quae sunt emicante nobis occulitur. De trinitate & imagine trinitatis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1020-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1020-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1020-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1021","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1021","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1021"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}