{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1022.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1022.1-5","ref":"1022.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1022.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1022.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1022.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"IONYSIVS. Ortasse quaeres, quare cum à primo diuinas positiones inchoare soleamus, uicissim auferre ab extremis incipiamus? Quoniam uidelicet quando ponimus circa illud quod positionem omnem exuperat, suppositoriam affirmationem oporter ab eo quod est illi cognatius exoriri. Contra uerò quando circa illud auferimus, quod ablationem omnem excedit, ab his quae longius ab eo distant, ritè inchoamus ablationem. Non ne Deus magis est uita & bonitas, quàm aër atque lapis? Vicissimque potius non crapula, nec irascitur, quàm nec dicitur, nec intelligitur. Vnum est omnium principium, nec est aliquid sensibile, uel intelligibile, sed utrisque interuallo quodam infinito praestantius. MARSILIVS. Vo quae sequuntur capita confirmantia Deum esse causam omnium, tàm sensibilium quàm intelligibilium, contra Manichęos adduci possunt, quos & Plotinus confutat, introducentes principia duo scilicet, summum bonum atque summum malum. & illud quidem intelligibilium hoc autem sensibilium esse principium. Hos etiam nos in Theologia & unà cum Plotino refellimus Quoniam quod summum fingitur malum, nec actionem habet, nec essentiam, nihil enim habet bo ni, haec autem expetuntur ut bona. Praeterea cum etiam sensibilia bona, pulchra, ordinata, utilia sint, non à malo sunt principio, sed à bono. Quod Moses confiteri compellit. Denique nisi urraque ab eodem principio dependerent communionem inter se nullam habere possint. Ratio uera dictat, quemadmodum proprius quilibet rerum ordo ad proprium reducitur caput unum, sic uniuersalem rerum omnium ordinem ad unum omnium uniuersale caput denique referendum. Si enim quo altior causa est, eò latius longiusque suum dilatat imperium, altissima certè causa uim suam actionemque per omnia porrigit. Quae cum sit causa causarum prima. proculdubio est maximè causa. Omnium igitur causa est tam conseruans ubique singula quam efficiens, reliquas in Theologia & Plotino ad idem rationes adducimus. Quamobrem Dionysius noster Deum appellat omnium tàm sensibilium, quam intelligibilium authorem. Addit esse causam eminenter. Caeterae numque causae nonnullam habent cum effectibus suis proportionem, quoniam & causae, & effectus sub eodem uniuersali rerum principio continentur. Sic igitur sphaera ignis cum effectibus calidis prod portionem habet, imò & Mars, atque Sol, confirmantibus id Platonicis. Prima uerò causa, quod Plato demonstrat, nulla ad opus aliquod proportione, sed absoluta prorsus infinitate facit. Alioquin non foret summopere simplex, atque prima.","prev":{"citation":"Opera omnia 1022","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1022","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1022"},"next":{"citation":"Opera omnia 1022.6-8","label":"1022.6 to 1022.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1022.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1022.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}