{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1023.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1023.6-8","ref":"1023.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1023.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1023.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1023.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Si Deus ipse idea paruitatis fiunt, aut motus, aut diuersitatis, non effecturum magnitudinem, & statum, & unionem. Quib. autem rationibus talia, quędam de ipso uno Plato, & Parmenide neget, & prolixum narratu foret & in prę lentia minimè necessarium. De his enim in commentarijs in Parmenidem disputamus. Negat post haec absolutas quasdam appellationes, quae communiter Deo dignè uidentur. Vbi ad ueritatis appellationem peruenit reliquorumque similium, tollit tandem è medio notiones humanas de relationib. illis, quibus diuinae personae inter se distinguuntur. Notiones enim eiusmodi intelligibiles sunt po tius, quàm diuinae, pro intelligentiae nostrae captu conceptae. Imò & quęcunque sublimius à supremis angelis naturaliter conceptę sunt, Deo inferiores existunt. Docet & cognitionis modum, quoniam est actio intus permanens, pro natura cognoscentis efficax. Ideo nec aliquid entium, intellectualiumque, cognoscere aliter, quàm essentiali intellectualique ratione. Tales que conceptus intra se formare. Ideò Deum essentia, intellectu intelligibili longè superiorem, eiusmodi notionibus mini mè circunscribi. Sed uerisimile tunc intelligi, quando iudicatur absolutè intelligi nunquam posse. Tum uerò Deum, inquit, omnia quae sunt cognoscere, non ea conditione qua sunt, sed pro natura Dei. Essentia igitur (ut ita dixerimi superanter intelligit, imò & super intelligit, multa unicè, composita simpliciter immutabiliter mutabilia. Praesenti momento praeterita pariter & futura, uelut sibi cuncta praesentia. Ait deinceps, nec figurari quidem & designari Deum, per quae forsan designari putatur. Nec enim sermonem nos habere de Deo, quia neque nomen ex quo sermo componitur, non, inquam, nomen, quoniam neque cognitionem, quae quidem est ratio prolati nominis, pri mumque nomen, sed haec satis in Parmenide Plato declarat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1023.1-5","label":"1023.1 to 1023.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1023.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1023.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1024","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1024","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1024"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}