{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1028.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1028.1-5","ref":"1028.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"DIONYS TIS ergo subditi diuinis lancibus, quae uniuersos super coelestium ordinum sanctos gubernant exercitus, secretum quidem illud diuinitatis intellectu essentiaque excelsius, sanctis intelligentiae nihil iam perscrutantis uenerationibus, quae Auerò ineffabilia sunt modesto quodam silentio honorantes, ad illos duntaxat qui in sacris literis nobis fulgent splendores contendimus. Atque ab eis ad diuinos hym nos illuminamur, inde uidelicet ultra mundanum modum illuminati. Atque ad laudatio. nes sacras inde formati. Ad hoc ipsum uidelicet, ut & diuina lumina nobis inde pro modo nostro tradita facilè uideamus, & beneficum illud principium totius illuminationis ritè laudemus, quemadmodum & ipsum de se in sacris eloquijs tradidit. Deus usque adeò potens, & intima causa est rebus omnibus bonorum omnium, ut ipsemet rebus sit ipsa rerum bonarum. MARSILIVS. Drationem causae effectusque pertinet, ut hic ab illa pendeat, & quo causa magis causa est, effectus etiam magis inde dependeat. Cùm igitur causa causarum sit maximè causa, consequens est, ut & omnia, & omnino inde dependeant. Quamobrem & illa est non solum efficiens omnium causa, sed finalis. Nec efficiens tantum, sed conseruans, mouens, perficiens, iterumque reficiens. Et quaecunque sunt in opere, ab illa omnino dependent. In operibus uerò mundanis, est essentia, uita, uirtus, inclinatio, motus, actio, perseuerantia, perfectio. Haec igitur in rebus omnia prima causa facit, seruat, perficit, reficit. Proinde causa prima ob immensam pote statem adeò tora totum occupat, ut ubique sit omnibus praesentissima. Tantoque saltem in omnibus interius agat, quantò natura interius quàm ars proculdubio facit. Quoniam igitur tùm omnia in rebus narrata à Deo pendent omnino, tùm etiam Deus omnibus omnium inest intimus, merito Deus ipse uidetur bona haec omnia, quae narrata sunt, esse. Speculare imaginem si qua est in speculo, haec adeò dependet auiuo, ut essentia eius & uirtus, & motus, & status sit ipse, qui uiuit, seque ipsum ad speculum speculatur. Multò magis Deus ipse est essentia rerum, usta, uirtus, actio, perseueratio, perfectio, reformatio, atque in mentibus puritas, illuminatio, perfectio, diuinitas. Plato in Politico, Protagora, Critia, diuinum quiddam, inquit, uel Dei formae quondam animis nostris infusum idque paulatim multis temporum curriculis aboleri, sed cum primum deletum est, Deum renouare seculum animosque iterum diuinitate formare. Id modo Dionysius attigit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1027-3","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1028.6-8","label":"1028.6 to 1028.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}