{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1028.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1028.6-8","ref":"1028.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Qui deinde subdit, Deum esse tùm eorum, qui simplices fiunt, simplicitatem, tùm eorum qui uniuntur, unitatem. Siue enim exuendo corporea ad simplicitatem proficiant, resolui uidentur in Deum, qui est ipsa simplicitas. Siue posthabita uirium, actionumque multitudine, ad unum se conferant, rediguntur in Deum, qui est ipsa unitas. Siue intellectus tùm inuicem, tùm etiam cum intelligendis uniantur, ita prorsus Deo, qui est ipsa unitas, quasi quodam glutino, compulantur. Seu tandem cum ipso Deo quasi unum efficiantur, uacant hic iam mentes, diuina regnat unitas, unitate diuina formatae mentes agunt. Quod & Ploti nus laepe probat lamblichusque confirmat. Et si Deus adeò sit rebus intimus, est tamen interea segregatus tanquam principium ratione quadam super essentia, principium, inquam, super principium, nullam uidelicet cum principijs caeteris uel effectibus habens proportionem. Rursum quamuis sit adeò separatus, immensum ramen, quod in se bonum, ceu lumen occulit, largissimè diffundit in omnia. Hinc Orphicum illud Iupiter quam in seipso lucem occulit, edit quandoque foras, ex almo corde operans admiranda. Deus omnibus in rebus est omnia rerum bona. VS. Radidit autem haec: Deus est causa omnium, atque principium, essentiaque & uita. Tum uerò eorum, qui à Deo prolapsi sunt, reuocatio atque resurrectio. Eorum autem, qui lapsu quodam diuinam in se effigiem perdiderunt, renouatio atque reformatio. Rursus eorum, qui prophana quadam agitatione quatiuntur, con firmatio sacra, permanentium uerò tuta securitas. Ad eum quoque proficiscentium, porrecta manu perductio, illuminatorum fulgor, eorum qui perficiuntur, principatus ipse perfectionis. Quique in eum assumuntur summa diuinitas. Eorum quoque qui simplices fiunt, ipsa simplicitas. Qui in unum conueniunt, similiter unitas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1028.1-5","label":"1028.1 to 1028.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1028.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1029","label":"DIONYS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1029","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1029"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}