{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1035.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1035.1-3","ref":"1035.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1035.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1035.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1035.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"MARSILIVS. Lato in Epistolis, inquit, omnia à Deo regente pendere, tanquam ab efficiente pariter atque fine. Praeterea in quarto legum idem confirmat his uerbis Deus, ut Prisci tradunt, principium & finem, & media omnia comprehendens recta uia peragit, & secundum naturam omni circuit. In Timaeo atque Parmenide omnia deducit ab uno. Quamobrem Plotinus & lambliclius, & Proclus, omnesque extra controuersiam Platonici, quamuis res, uirtutes; euentus differentes in causas quoque differentes proximè referant, omnes ramen & effectus, & causas in prima redigunt causam. Vnde causae omnes habent, & ut sint, & causae sint, & sua quaeque naturaliteragant, & certo quodam ordine moueantur. Idcirco mediarum causarum effectus à cadsis suis proficiscuntur, in omnibus causis agente prima: Ideoque & à prima sunt omnes. Tam derò efficaciteragit in causis agentibus, effectibus procedentibus, causa prima, cuius uirture actuque omnia faciunt atque fiunt, ut mirificae dotes omnes in rebus quibuscunque reperrae, non soluma causa prima sint, uerumetiam excellenter consideratae, causa ipsa sint prima. linò prima causa sit omnes eiusmodi dotes. Quemadmodum anima in oculo quidem est nisus, in auribus autem est ariditus, in coeterisque membris, & caeteri sensus atque uires. Tradunt Astrologi per aspectum quendam Lunae ad Solem, uires summatim congregatas stellarum omnium hauriri. Quoniam idelicet uires omnium & existant à Sole & in Sole consistant, per lumen usquequaque diffusum singulis uirtutis, singulas conferente. Itaque non solum quicquid stellae faciunt. Sol quoque facit, sesi etiam uirtutes in stellis differentes, ipse Sol existit, in Saturno quidem Solis lumen est ipsa Sainia firmitas. In Iouè uirtus alma, in Marte motus efficax, in Venere gratia, in Mercurio agilitas & industria, in Luna uiuidus humor, in caeterisque similiter est & caetera. Quid ergo mirum, si Deiis sit nominibus omnium appellandus. Cum ipse Deus in essentia sit ipsum essentiae firmamentum, in uita uerò sit ipse ad uniuersalem motum uigor intimus, intellectu perspicacia parsteratque claritas. In omnibus denique summitas uniuscuiusque boni.","prev":{"citation":"Opera omnia 1035","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1035","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1035"},"next":{"citation":"Opera omnia 1035.4-6","label":"1035.4 to 1035.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1035.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1035.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}