{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1037.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1037.1-4","ref":"1037.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1037.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1037.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1037.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"MARSILIVS. Tlerarchia usitatissima apud Dionysium appellatio Dei, interpretatu durissima, significat deitatem primam, deitatis diuinitatisque unius cuiusque principtum Opinantur enim Plato nici, Deum primum intellectibus omnibus tam humanis quàm angelicis imprelsisse proprium quendam sui characterem, tanquam proxime à se creatis, quàm alibi appellauimus unita tem, atque etiam bonitatem. Quae quidem unitas in naturis intellectualibus sociam superat multitudinem, in naturis uerò deterioribus saepius à cognata multitudine superatur. Intellectus igitur ob naturalem excellentemque unitatem diuini dicuntur. Et quarenus in eam collecti per eam fruuntur, & Deus alioquin simpliciter proferendus. dicitur & primus Deorum Deus. & diuinita tis deitatisque uniuersae principium. Ipsa per se bonitas, cum significet summam tùm sufficientiam, tùm etiam amplitudinem, prae caeteris exprimit principij primi naturam. Praesertim quia proprietas illius est omnia facere. Boni quoque ipsi est efficere omnia, siquidem eiusdem est cuncta perficere. Intellectus autem qua ratione simpliciter intellectus existit, non est sibi ipsi sufficiens. Sed est quasi quidam oculus institutus & adspirans intelligibile lumen. Neque hoc ipsum lumen est primus ipse Deus, subit enim quand am, ut diximus alibi, cum intellectu proportionem. Multò minus essentia, atque uita sibimet sufficiunt. Quandoquidem intellectus, qui perfectionem non satis sibi ipse facit. Deníque si uerum est, quod plerique Peripatetici putant, ipsum uidelicetens. qua ratione ens esse intellectus, obiectum intellectui adęquatum, nimirum nec ens, nec essentia esse potest principium uniuersi. Quippe cum intellectus hoc inferior, ens uniuersum undique circumlustrer, & penetret, & distingunt & componat atque definsat, tanquam rem proportione quadam intellectui coniugatam. Omnia communiter nomina à sapientibus attributa Deo, propterea quod perfectionem simpliciter excellentiamque significent, singulis trinitatis diuinae personis aequè conueniunt, ut bonitas ipsa, immensa potestas, causa omnium prima, atque similia. Nam & eiusmodi nomina ad celebrandam diuinam naturam instituta sunt. & natura diuina, tota in singulis personis est penitus una. Quae uerò proprietatem personae significant, personis caeteris non conueniunt, ut pa ter, filius, spiritus. Item generare, generari, procedere Proprium quoque filij est humanam sibi natu ram assumere. Genitor quo potentior est eo similiorem sibi prolem generat. Porestas igitur infini ta infinite consimilem, similitudo uerò ad aequalitatem adolescens gradatim in ipsam identitarem postremo resoluitur. Vna est igitur naturae in patre & filio singularitas, tanta duntaxat districtione seruata, quanta est omnino inter genitorem ac genitum necessaria. Id autem est.","prev":{"citation":"Opera omnia 1037","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1037","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1037"},"next":{"citation":"Opera omnia 1037.5-6","label":"1037.5 to 1037.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1037.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1037.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}