{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1038","citation":"Ficino, Opera omnia 1038","ref":"1038","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1038","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1038","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1038.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Atque aliquis ex Prophetis diuiniius occupatis canit, spiri tum bonum. Huc tendit & illud: Ego sum qui sum, nisi de tota dictum deitate consentiant, sed per unam duntaxat partem circumscribere annitantur, quodammodo illud accipient? Hic, ait, qui est, qui erat, qui uenturus est, qui est omnipotens. Item illud, Tu a tem idem ipse es. Nec non & illud, Spiritus ueritatis, qui est, qui à patre procedit. At qui nisi totam Deitatem esse uitam dicant atque uiuisicam, quo nam modo uerum est uerbum sacrum, quod ait: Quemadmodum pater suscitat mortuos, & uiuificat, sic & filius quos uult, uiuificat. Et illud spiritus est qui uiuificat. Iam uero quod tota deitas habeat omnium dominatum perspicuè patet. Nempe de foecunda patris deitate, uel deitate filij. Non facilè narratu est, (ut arbitror,) quamuis multis Theologiae locis praedicetur Dominus de filio pariter atque patre. Spiritus quin etiam Dominus est. Ipsum quoque pulchrum atque sapiens in tota deitate laudatur. Lumen praeterea, potestasque deifica similiter atque causa. Cuncta summatim, quae totius deitatis supremae sunt, sacrę literae in uni uersam deitatem referunt celebrandam. Nomina trinitati communia, quandoque summatim comprehenduntur, quandoque discursione quaedam enarrantur, ac dum de uno praedicantur, de omnibus praedicata censentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1037-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1037-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1037-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1038-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1038-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1038-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}