{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1039","citation":"Ficino, Opera omnia 1039","ref":"1039","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1039","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1039","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1039.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"DIONYSIV CIquis autem obiecerit, confusionem nos hac ratione contra distinctionem divinitati conuenientem introducere, nos hunc arbitramur se uera dicere, nunquam persuasurum, si enim is est, qui omnino sacris literis resistat, à Philosophia quoSque nostra procul admodum aberit. Atqui nisi curae illi sit diuina sanctorum eloquiorum sapientia, quonam pacto nobis curae erit ad Theologicam scientiam hunc adducere? Sin autem sacrorum eloquiorum ueritatem, quasi signum spectat, hac & nos regula luceque freti, ad rationem nostram pro uiribus cotra obiecta reddendam indeclina bili sententia iam pergemus. Principio dicentes Theologiam alia quidem unite, alia uero discrete nobis tradere, quare neque unita diuidere fas est, neque discreta confundere. Sed ipsam sequendo quantum uires suppetunt ad diuinos splendores conferre nos expedit. Iam uerò nos illinc diuinas explicationes suscipientes, tanquam regulam quandam ue ritatis puscherrimam, quae ibi posita sunt, in nobis ipsis conseruare studemus, nec adden tes quicquam, nec minuentes, nec etiam permutantes, in seruandis diuinis eloquijs, nos interim conseruati, atque ab ipsis ad conuersandos eorum obseruatores corroborati. Quae sint in diuinitate communia, quae propria. MARSILIVS. Lia in diuinitate communia sunt, alia propria. Duo uero sunt communium genera: Aut enim excellentes quaedam negationes sunt, ut super bonum, super essentiam, atque simitia. Aut progressus ex Deo benefici, ut bonum & essentia, caeteraque similia. Duo quoque sunt ge nera propriorum. Aut enim personae ipsę diuinae sunt, personarumque proprierares, aut humanita cis assumptio à uerbo diuino tantum facta. Et si quòd est patris proprium, id est, generare non sit commune filio, cui est proprium generari, non tamen propterea filius gradum tenet inferiorem. Qua nec tempore, nec nata posterior est, quam pater, nec minus diuinitatis habet. Tota enim est utrobique, eademque diuinius, hoc tantùm differens, quod hic existit inde, neque uicissim. Quae sunt in diuinitate communia, quae propria. DIO","prev":{"citation":"Opera omnia 1038-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1038-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1038-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1039-2","label":"NYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1039-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1039-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}