{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 104.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 104.5-7","ref":"104.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/104.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/104.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Si igitur Deus aliam ullam cognoscit rem mobilem, quod tu non negas, maximè ordinem uniuersi cognoscet. Ordo huiusmodi non aliter intelligi potest, quam si pretiosiora quęlibet & uiliora inter se discernantur, in quorum interuallis proportionibusque totus ordo consistit. Memento autem haec ipsa quae uulgò uilissima nuncupantur, singula exactissima quadam arte constructa fuisse, quemadmodum & illa quae habentur pretiosissima, rurlus quaedum sola considerantur, minus formosa uideri solent, in ordine tamen hoc toto, & in ipso totius ordinatore, tam sibi quàm caeteris aptissime consonare. Totum hoc ita in Apollinis hymno cecinit Orpheus. ἔχεις δέτε πείνατα κόσμου παυτος, σοίδʼ ἀρχήτε τελσυτήτε δὲ μέλουσα, τ αντοθαλὴς, οὐ δὲ παῦτα πόλον κιθάρῃ πολυκρέκθῳ ἀρμόζεις. Id est, Tu habes mundi terminos uniuersi. Tibi curae est principium, atque finis, per te uirescunt omnia. Tu sphaeram totam cithara resonante contemperas. Deus intelligit infinita. Cap. VEra nos ratio docet, Deum non solum singula & infima quaeque, uerum etiam infinita cognoscere. Si Deus potentiam suam perfectè cognoscitur, nouit distincten omnia quae porentiam habet. Nam potentiae quantitas secundum eorum quae po test quantitatem consideratur. Virtus autem Dei cum sit infinita, ad innumerabilia se extendit. Innumerabilia igitur Deus cognoscit. Dei cognitio per omnia illa se penitus por rigit, quae esse dicuntur, quomodocunque sint aut esse dicantur. Itaque oportet ut planè intel ligat non modo illa, quae actu existunt, uerùm etiam quaecunque potentia esse dicuntur. In rebus autem naturalibus sunt nonnulla, & si non actu, saltem potentia infinita.","prev":{"citation":"Opera omnia 104.1-4","label":"104.1 to 104.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/104.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}