{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1041","citation":"Ficino, Opera omnia 1041","ref":"1041","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1041","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1041","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1041.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"MARSILIVS. –Emiham in trinitate consideramus discretionem, tùm quia existentia patris alia est atque filij, & existentia filij patrisque alia est atque spiritus. Tum etiam quoniam actus patri propius, quod est generare, non conuenit filio, neque actus filio proprius, id est nasci, patri competit. Similiterque procedere ad spiritum solum pertinet. Ideo nec pater est filius, neque filius est pater, neque spiritus, simili ratione DIONYSIV St autem discretio apud supremam Theologiam, non solum quomodo dicebam, Equia uidelicet iuxca ipsam unitatem diuina quaelibet subsistentia puram & impermystam, suam sibi seruat proprietatem, sed etiam quoniam diuina illic gene Aratio inuicem non conuertitur. Nempe superessentialis deitatis fons solus est pater. Neque pater est filius, neque silius est pater, sacri igitur hymni sua unicuique diuina rum personarum pie planeque conseruant. Hae quidem secundum ineffabilem unitatem atque existentiam uniones & discretiones existunt. τonbνο nu De discretione, & unione diuina in creaturarum posseßione. IHINII σπεεο ιε MOENN MARSILIVS. N processione rerum ex Deo consideratur. discretio simul & unio. Discretio quidem, qui a Deus uidetur seipsum, id est, similitudinem suam, in plures imagines deriuare, sicut & Sol Ii Acem suam in radios quamplurimos, & uultus unus circa speculum effigiem suam in multas imagines. Vnionem quoque interim cogitamus, tum quia necunitas ipsa diuina, uel multiplicantur intus, uel diuiditur foris, uel admiscetur, tum etiam quia bonorum progressio cunctorum, aeque fit à filio atque spiritu, sicut à patre. Profluunt autem ex Deo bona quàm plurima, pręcipua uerò tria, scilicet essentia, uita, intelligentia. Quemadmodum à Solelumen, calor, ordo formarum. Praeterea sicunt à pruncto circuli medio lineae circum quam plurimae producuntur ipso interim in langi tudinem non producto ab alijsque distincto. Lineae uerò inde & suum quodque punctum possident, & indiuiduitatem in latum profundumque suam. Rursum sicut multae impressiones ex uno eo demque sigillo non multiplicato, non diuiso, non omnino coniuncto. Ita fermè rerum processio fit ex Deo, diuina tamen simplicitas absque proportione segregatior est à rebus indefluentibus, quàm centrum atque sigillum, diuina quoque potestas est rebus praesentior quam alterutrum. mudi","prev":{"citation":"Opera omnia 1040-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1040-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1040-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1041-2","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1041-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1041-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}