{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1044","citation":"Ficino, Opera omnia 1044","ref":"1044","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1044","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1044","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1044.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Hic autem ignis, quando alium generat ignem, non generat ipsum simplicirer ignem, alioquin & ipsum & praecedentem ignem progenerat. Sed hunc ignem hic, atque nunc, & in tali materia gignit, imò producit & quast propagar iam existentem. Quando igitur efficientes causas operibus anteponimus, negamusque opera perfectam ad causas similitudinem obtinere; de causis specie differentibus ab effectu uerba facimus. Quamobrem neque Sol necessario similiter calet, propterea quod ignem generat ita calidum, neque rursus calor ipse similiter calet, quamuis causa sit formalis, qua cales ignis, Neque iterum calefit ignis, licet causa sit efficiens: qua calefacit lignum. Neque uiuificatur uita, quando corpus ipsa uiuificat, Neque etiam uiuit ea, uidelicet participatione uitae, qua per ipsam uiuit corpus. Verùm si uita dicatur uiuere, hoc ipsum in ea uiuere est ipsam uitam actu suo prorsus existere, uel naturalem sibi actum in se ipsa secum penitus edere. NYSIVS. DIO Eque enim est effectibus ad causas similitudo persecta. Sed habent quidem effectus, quas perferre possunt, imagines causarum, ipsae uerò causae segregatae ab effectibus in se superius extant, ipsa uidelicet sua ratione principij. At que, ut exemplis nostris utamur, uoluptates, & dolores efficere quidem di cuntur, ut oblectemur, atque doleamus, ipsa uerò non laetantur, non moerent. Atqui & in his cum calefaciat utraque, non uri tamen neque calefieri dici solet. Tum uerò si quis dixe rit ipsam uitam uiuere, uel lumen ipsum illuminari, meo quidem iudicio, non rectè lo quetur nisi forre alia quadam conditione haec acceperit. Quoniam uidelicet, quae pertinent ad effectus ratione quadam essentiali, atque exuberante in causis praeexistunt. De conceptione Christi, & assumptione humanitatis, atque miraculis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1043-3","label":"ARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1043-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1043-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1044-2","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1044-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1044-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}