{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1046-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1046-2","ref":"1046-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1046-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1046-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1046-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"DIONYSIVS. Verbis Hierothei loquitur. TEsu diuinitas, quae omnium causa est, & implet omnia, ac partes consonans uniuersi tati conseruat, neque pars, neque totum est, rursusque & pars est, & totum, utpote quae partem omnem, & omne totum in seipsa comprehenderit, & eminenter habeat, atque phabeat, perfecta quidem est in rebus imperfectis, utpote perfectionis princeps. In rebus uerò perfectis imperfecta. Quippe cùm perfectionem excellentia origineque pręcedat. Praeterea in rebus carentibus specie, species est specifica, tanquam principium spe ciei. In speciebus autem specie carens, ut speciem superans. Essentia quin etiam totis procul à contagione essentijs insidens. Atque super essentiam extans, ab omni essentia pe nitus absoluta. Vniuersa principia ordinesque determinans, & super omne principium ordinemque locata. Mensura entium est, & aeuum, atque super aeuum, & ante aeuum. Plena quidem in rebus egenis, in plenis autem exuberans. ineffabilis, non pronuntiabilis, super intellectum, super uitam, superessentiam, supernaturale munus, supernaturaliter habet, superessentiale, superessentiali etiam ratione. Quamobrem quando usque ad na turam ob summam benignitatem uenit uereque substantiam nostrae carnis accepit, sum musque ille Deus uir est appellatus, propitia uerò sint, quae in pręsentia intellectum sermo nemque super entia laudantur à nobis tunc quoque in his supernaturale & superessentiale munus emicuit. Non solum quia immutabiliter, & inconfuse nobis communica uit, nihil inexuberante sua plenitudiue ab ineffabili exinanitione perpessus, sed etiam quia quod nouitatum omnium est maxime nouum; in naturalibus nostris supernaturalis erat, in his quae nostrae sunt essentiae, superessentiam. Omnia nostra ex nobis, & super nos possidens excellenter. Sed de his satis. Ad ipsum sermonis nostri signum iam pergamus, communia coniunctaque diuinae discretionis nomina pro uiribus tractaturi. Qua ratione Deus producendo multa permaneat unus, atque extet ente superior entia procreando. gitque unum ipsum uno quolibet excellentius.","prev":{"citation":"Opera omnia 1046","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1046","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1046"},"next":{"citation":"Opera omnia 1047","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1047","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1047"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}