{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1047","citation":"Ficino, Opera omnia 1047","ref":"1047","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1047","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1047","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1047.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"MARSILIVS. Isputationis sequentis institutum est, diuina nomina recensere, quae quidem significant be Oneficas quasdam ex ipso Deo processiones, in quibus sanè processionibus uidetur unitas ipsa diuina multiplicari, quemadmodum lux intima Solis in radios quamplurimos inde micantes. Aut uultus unus in quam plurimas illinc imagines quomodo libet resultantes. Atque ita fermè Deus sicut lux & uultus, in uaria bonorum diffusione permanet unus: Distribuit autem munera, Deus unite pariteratque unice. Vnite quidem, quia uniuersa omnium distributio, eodem actu penitus, singulari ad filium pertinet, ut ad patrem, pertinet, & ad spiritum, ut ad illos. Vnicè uero quoniam & nulla Deo uarietas inde contingit, & procedentia licet uaria, unum tamen sunt, quatenus ab eodem ad idemque pendentia, conueniunt & in uno. Dicitur antem Deus ens, (ut ira dixerim) superenter, quod uidelicet entia procreat. Dicitur & entia superenter excedere, quoniam natura in summo grado entium collocatur, reliqua in secundo uel tertio. Alioquin partim cùm caeteris conueniret quidem, partim uerò differret, foretque ita compositus. Praesertim sit una sit entis ipsius uniuoca ratio entibus quibuscunque communis, Quod illustres metaphysici nonnulli unà cum Platonico Pletone senserunt Deus itaque & extra & supra totam entium latitudinem excellenter existit. Praesertim quia ratio formalis entis, & si indeterminata est, secundum omnium entium species, determinabilis tamen est ad omnes. Deus autem non solum indeterminantus, sed eciam indeterminabilis esse debet. Cùm igitur Deus ens uniuersum entiaque singula ab ipso procedentia; mirum immodum superet, inaestimabiliter segregatus, consequens est, ut nec in processione rerum à suo statu digrediatur, nec in deriuatione inde fluentium, deinceps ipse minus sit plenus, nec in multitudine illinc per processionem deriuationemque imaginum propagata, minus ipse sit unus. Denique cum Deus sit ipsa simpliciter unitas à cerrò quolibet uno penitus absolura, meritò nec est una quęuis entium species, neque unum ens, neque uita una, nec intellectus unus, nec una quaedam pars alterius totius, neque unum aliquod totum, sed horum omnium principium atque finis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1046-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1046-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1046-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1047-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1047-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1047-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}