{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 105.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 105.1-4","ref":"105.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Capacitas uidelicet materię, progressio motus ac temporis, generationis successio, diuisio continui multiplicatio numeri. Deus igitur planè intelligit infinita, quemadmodum unitas quae est principium numerorum, infinitos uideret numeros actu, si eos numeros qui in ea se cundum potentiam sunt, uideret. Est enim unitas secundum potentiam numerus omnis. Deus per essentiam suam quasi quoddam exemplar, omnia conspicit. Cum uerò in hac essentia sit perfectio infinita, innumerabiles ad eius similitudinem res exprimi possunt, ita ut per innumerabiles perfectionis gradus in melius paulatim progrediantur, quia neque una res quaedam inde formata, neque quantalibet finita rerum huiusmodi multitudo, infiniti exemplaris integram usurpare potest perfectionem. Atque ita semper absque fine ullo nouus superest modus quo aliquid aliud ultra exemplar ipsum ualeat imitari De us igitur per innumerabiles infiniti exemplaris gradus, innumerabiles intuetur imagines. Esse in Deo atque intelligere idem est omnino, ideoque sicut esse eius infinitum est, ita intelligere infinitum. Cum intellectus numanus uim habeat ad ea cognoscenda, quae sunt potentia infinita, potest in infinitum species numerorum multiplicare, & in alijs mul tis absque fine pro arbitrio progredi. Quòd si intellectus diuinus res actu infinitas non intelligit, sed certum duntaxat numerum intuetur, quaero nunquid ulterius intelligere queat, an nequeat? Si potest, Deus non intelligit illa actu omnia ad quae intelligenda uim pos sidet. Si non potest, intellectus humanus plura cognoscere ualet quam diuinus. Vtrunque absurdum est. Res igitur actu infinitas intelligit. Quapropter diuina mens cum sit infinita, meritò nominatur ab Orphicis ἄπερον ὄμμα, id est, oculus infinitus. Ex his eorum Philo sophorum impius error arguitur, qui finita duntaxat uidere Deum existimarunt, quia quaecunque uidentur ab eo comprehendantur, & quae comprehenduntur, necessariò finiantur. His in praesentia respondemus, idem esse Deum, & quae in ipso Deo uidentur ab ip so. Quisquis ergo dicit haec à Deo comprehendi, nihil aliud quam haec comprehendi à lemetipsis. Absurdum quidem esset rem infinitam ab alio comprehendi. Comprehendi autem à seipsa non est absurdum. Hoc uerò nihil est aliud, quàm ipsa per se porrigi, & sibimet penitus adaequari. Non ergo finit se infinitus Deus, cum se modo infinito inspicit infinitum, imò suam confirmat infinitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 104.5-7","label":"104.5 to 104.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/104.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 105.5-8","label":"105.5 to 105.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}