{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 105.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 105.5-8","ref":"105.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Neque absurdum est Deum innumerabilia cernere. Non enim cernit ea gradatim enumerando, sed intuendo summatim. Et sicut plura uidet tanquam unum, dum illa per unam speciem actu unico speculatur, sic infinitam multitudinem uidet tanquam finitam, id est, tanquam rem quandam essentia omnino simplicem, sed quodammodo ratione multiplicem, quia formam suam re uera unam, uigo re & respectu quodam considerat omniformem, perinde ac si Solis lux, colorum fons omnium, quae (ut ita loquar) unicolor est, se tanquam omnicolorem percipiat. Deus uoluntatem habet, perque illam extra se efficit omnia: XI. Cap. Mnis causa per aliquam agit formam, & agit effectum suum in forma quodanmodo similem, ideoque oportet effectus formam à causa comprehendi. Cum ue Prò Deus sit omnium causa, necessarium est in eo omnium formas esse. Est ergo Deus essentia omniformis. Vnde Orphicum illud ζευς εἶδος παύτων, id est, Iupiter species omnium. Quemadmodum uerò in potentia pura, id est, materia, sunt omnes naturales formae secundum confusam quandam potentiam, sic oportet in actu puro, id est, Deo, omnes secundum actum distinctum formas esse. Sed nunquid hę formę in Deo distinctae sunt secundum quendam naturę modum, quemadmodum in igne lux, calor, siccitas, leuitas, perque eas agit ductus quadam naturae suae necessitate? nequaquam. Prima ratio. Deus cum omnia faciat, si per formas huiusmodi operatur, multò magis multiplex compositusque erit, quàm quaeuis alia causa, siue illae formae in eo essentiales sint, siue accidentales, oportet autem illum esse omnium simplicissimum, proinde neque essentiales esse possunt. Nulla enim essentia usque minus una in se esset, quam diuina, neque rursum accidentales. Nam quo pacto potest Deus capere qualitates? Non aliunde, cum pa ti aliquid ab aliquo nequeat. Non à seipso, quippe si à se illas accipit, quantum eas dat, uicem gerit efficientis, quantum capit, gerit subiecti uicem. Conditionem uerò subiecti subire non potest agens primum purusque actus, cui subiecta sunt omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 106.1-4","label":"106.1 to 106.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}