{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 105.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 105.5-2-7","ref":"105.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Huius syrupi aurora calefacti unciae treis bibantur, simulque unciae duae, aut treis aquae buglossae, atque unà cum ijs ex sequentibus pilulis accipi debent duę saltem, aut plu res, prout cuique conuenit, eo scilicet pacto, ut aluus quotidie paulum moueatur. Pilulae ad humores uitiosos molliendos, & expurgandos. Cap. XX. Ilularum uerò quantum ad propositum spectat, duo sunt genera, aliae delicatis con gruunt, robustioribus aliae. Primę, aureae, siue magicae nominari possunt, partim Magorum imitatione, partim nostra inuentione, sub ipso louis Venerisque fluxu compositae, quae pituitam, bilem, atram bilem educunt absque molestia, singula mem bra corroborant, spiritus acuunt, & illuminant. Ita eos dilatant, ne constricti moestitiam pariant, sed dilatatione & lumine gaudeant. Ita rursus stabiliunt, ne extensione nimia euanescant: Sume igitur auri grana duodecim, maximè foliorum eius, si pura sint, thuris, myrrhae, croci, ligni aloes, cinnami, corticis citri, melissae, serici crudi coccinei, menthae, been albi, been rubei, singulorum drach. dimidiam, rosarum purpurearum, sandali tubri, coral li rubri, myrobalanorum trium, scilicet emblicarum, chebularum, Indarum, singulorum drach. unam, aloes ritè ablutae tantundem, quantum cunctorum pondus. Confice pilulas mero quam electissimo. Sequuntur pilulae ad soluendam melancholiam aliquantò ualidiores, ueruntamen minime uiolentae: Sume paeoniae, mirrhae, stichados Arabici, melissae, thuris, croci, myrobalanorum trium, scilicet emblicarum, chebularum, Indarum rosarum, singulorum drach. unam, trochiscorum agarici, polipodij, epithymi, senae, lapidis lazuli rite loti & praeparati, lapidis Armeni effecti similiter, drach tres singulorum, aloes lotae uncias duas, uino perfecto pilulas confla.","prev":{"citation":"Opera omnia 105.1-2-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 106.1-3-4","label":"106.1 to 106.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}