{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1050-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1050-2","ref":"1050-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1050-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1050-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1050-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"MARSILIVS. Illud quidem Hierotheum effecisse, Dionysius ait, hoc autem se profiteri non negat, DIONYSIVS. Ectè igitur id quoque nobis est dictum, contemplationem quidem intelligibilia eloquia prorsus inspicientem, compendiosamque eorum doctrinam, consumatae uirtutis existere. Scientiam uerò sermonum ad id conducentium, atque eiusmodi disciplinam, inferioris meriti praeceptoribus discipulisque congiuere. Enimuerò diligentissimè id obseruauimus, ut quae diuinus ille praeceptor planè nobis expressit, nunquam attingeremus, ne fortè repeteremus eadem, ad id exponendum quidem in uerborum diuinorum explanatione fuisset ab eo propositum. Salutatio Mariae uirginis, mira Petri Hierothei laus, modestia Dionysij singularis. MARSILIVS. Vantum multi sensu ualent, afficiunturque ad corporea, & quando corporis oblectamenta commemorant. eadem quodammodo patiuntur, tantum Hierotheus pollebat intelligenGtia. Et afficiebatur ad incorporea: laudansque diuina, patiebatur eadem. Simile quiddam nar rat Porphyrius de Plotino. DIONYSIVS. Onuenimus quandoque apud Pontifices nostros Deo plenos, ut nostri nos simul & ipse, multique sancti fratres nostri, uisuri corpus illud, quod uitae principem Deumque suscepit. Vbi aderant & lacobus frater Domini, & Petrus excelsus, C& antiquissimum Theologorum culmen. Illic ergo post contuitum placuit, ut pontifices omnes pro uiribus quisque suis infinitae potentem delibatis diuinae bonitatem laudarent. Hierotheus autem alios omnes ibi doctores sacros, ut nosti, post ipsos theo logos superauit, totus excedens, totus extra se positus, eorum quae laudabant, communione patiens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1050","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1050","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1050"},"next":{"citation":"Opera omnia 1051","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1051","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1051"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}