{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1051-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1051-3","ref":"1051-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1051-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1051-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1051-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"MARSILIVS. Nomni re post primum aliud quidem est essentia. aliud uerò bonitas, aliud esse simpliciter, aliud autem bene esse. Alioquin in ipso primo puroque essendi momento penitus conquiescerent; nec Tad aliud aliquid niterentur intrinsecus, uel extrinsecus acquirendum Sed in quolibet, reuera, est aliquid quasi adhuc informe, imperfectumque ad formam absolutam natura contendens. Quę quidem sua cuiusque bonitas appellatur. Qua iam comparata rursus mouetur ad finem aliquem, ut ad bonum. In primò uero rerum principo ipsa simplex, existentia prima est ipsa bonitas absoluta. Sicut & Sol per essentiam luminosus, & ignis per essentiam calidus, praeter hoc ipsum eiusmodi essentiam calidus, praeter hoc ipsum eiusmodi esse non indiget alio quopiam adminiculo ad agendum, sed eiusmodi esse suo illuminat: atque calefacit, sic ipsum bonum cuius natura est absolutissima bonitas, praeter hanc non eget deliberatione quadam. & electione, cuius adminiculo benefaciat, sed ipsa sua existentia, quae est bonitas, benefacit, id est, bona omnia, pereat, & perficit procreata. Est autem idem penes Deum uelle. atque intelligere, quod & esse. Deus igitur essendo facit. intelligendo pariter efficit, atque uolendo. Id noster Plato confirmatur. Quid mundi huius opificem natura sua mundum fecisse putans, intelligentia tamen, & uoluntatem usum in opificio fuisse faretur. In sexto de Republ. solem, inquam, esse boni ipsius imaginem filiumque uisibilem. Vnde sequitur, ipsum bonum esse imaginis huius exemplar.","prev":{"citation":"Opera omnia 1051-2","label":"MARSILIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1051-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1051-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1052","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1052","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1052"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}