{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1052.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1052.1-5","ref":"1052.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1052.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1052.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1052.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"DIONYSIVS. Ge igitur ad ipsam appellationem boni explicandam iam pergamus, quam Theolon gi Deitati plusquam diuinae ex omnibus excellenter attribuunt. Ipium diuinitam tis principem, ut arbitror, existentiam bonitatem appellantes. Quippe cùm eo ipso, Aquod est bonum, utpote quod substantiale bonum est, bonitatem in omnia quę sunt, diffundat. Nam quemadmodum sol hic nobis conspicuus, nec cogitatione, nec electione, sed eo ipso quod est, illuminat omnia, quae pro modo suo participationem lucis admittunt, sic & ipsumbonum, non aliter solem superans, quàm exemplar primum exilem excellenter antecellit imaginem, ipsa sua existentia per ea, quae sunt omnia pro sua cuiusque capacitate bonitatis suae radios abunde diffundit. Ipsum bonum, sicut & sol per septem gradus suum diffundit lumen. Item, quid stellae à sole, quid angeli à Deo reportent. MARSILIVS. Olper septem rerum gradus lumen usque quaque diffundit, per stellas fixas, per Planeras sex eodem semper tenore fuigentes, perlunam lumine uariam, per ignem, per aërem, & per aquam, Datque per terram. Similiter sol ipse solis, summus Deus, ipsum bonum, per septem gradus beneficos radios ubique distribuit. Per angelos, per animas ratione praeditas, per animas sensu uiuentes, per animas uegetles, per coelestia corpora, per corpora elementaria, quae ex materia constant, perque materiam. Lumina quidem à sole distributa stellis, uisibilia sunt atque uisualia, uisibi lia inquam, quia clara & ingentia sunt. Visualia uerò quia uiua sensuque pollentia. Praeterea quoniam unumquodque stellarium luminum absque impedimento manat à sole, naturales in se uirtutes omnes mirabiliter complectente, merito & iniuscuiusque stellae fixae lumen, uirtures illinc, & in se omnes amplectitur, & ad sequentia traijcit. Denique, uirture solis procul ab impedimento stellis ubique praesente, stellae naturam uirtutemque solarem, ut ab initio semel, ita semper habent. Eadem ratione beneficum lumen ab ipso bono procedens, statim in primo summoque participationis suae gradu procreat, tanquam scintillas, substantias penitus à corpore separatas, essentia, uirtute, actione praeditas sempiterna, Quae quidem illine cum intelligibiles, tum etiam intellectuales cognominantur. Siue supremi angeli, ut lamblicho & Proclo placet, nominantur intelligibiles. sequentes autem intellectuales, quoniam isti illuminatur ab illis. Siue unusquisque angelus, more Plotini, & intelligibilis. & intellectualis pariter appelletur. Ipsum profectò intelligibile qua ratione intelligibile. eminentius est, & priusquam intellectuale, hoc enim participatione quadam illius intelligit. Ideo boni ipsius lumen infusum angelo in summa illic plenitudine sua intelligibile nuncupatur. In gradu uerò sui sequente, quasi perspicuitate statim comitante lucem intellectuale potius appellatur. Verùm sibimet, & intelligibile; & intellectuale censetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1052","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1052","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1052"},"next":{"citation":"Opera omnia 1052.6-7","label":"1052.6 to 1052.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1052.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1052.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}