{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1053-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1053-2","ref":"1053-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1053-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1053-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1053-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"DIONYSIVS. Onitatis diuinę per ipsos radios subsistunt omnes intelligibiles intellectualesque essentiae, & uirtures, & actiones. Per eadem sunt, uitamque findeficientem, & indiminutam habent, ab omni uidelicet corruptione & morte, ac materia generationeque segregatae, & instabili fluxaque, et aliàs aliter agitata transmutatione semotęlam uerò tanquam incorporeae, immaterialesque substantiae munus id nactę sunt, ut int elligibiles essent. Atque insuper tanquam intellectus supra mundanam conditionem intelli gunt. Rationes quinetiam rerum ipsarum illustratione diuina tanquam peculiares reportauerunt, rursumque ad alia, quę sibi cognata sunt, sua dona traijciunt. Ab ipsa quoque bo nitate perseuerantiam habent & firmitatem, atque inde continentur, custodiunturque. Domi ciliumque illinc habent, populumque bonorum. Atqui bonitatem ipsam amantes, ut & sint, beneque sint inde sibi uendicant. Atque ad illam pro uiribus conformatae bonitatis speciem perfe runt, atque ut diuina lex dicat, sequentibus donorum ex ipso bono prouenientium consortium exhibent. Quemadmodum stellae & inuicem, & ad solem, sic angeli se habent inuicem & ad Deum. MARSILIVS. Mnes stellae habent à sole tum naturam stellirem, tum etiam ordinem scilicet & inuiOcem, & ad solem Illinc enim & mutuam inter se communionem habent in eodem sci licetsolis lumine, & distinctionem illam, qua uariae stellae sub uarijs solis radijs, uarias suant nactae uirtures. Habent ut alia uicissim sit in alia. Sic in Saturno lupiter, & in loue Sanurnus, Vna quaeque enim stella non nihil aliarum in se possidet. Illinc insuper habent ut stella sup erior, in inferiorem radios abundè proijciat, ab inferiore uicissim in superiorem radij reflectantur. Et quae inter se cognatae sunt, & quodammodo pares coniectis mutuò radijs, uirtutes inuicem mutuentur, & mutuent. Conseruat interim una quaeque proprietatem sub sole suam. Superiores quinetiam quodammodo purgant inferiores, & illuminant atque perficiunt. Purgant quidem dum à defectu luminis arcent. Illuminant quoque dum proprio insuper lumine complent, perficiunt denique quatenus sui quoque muneris largiuntur effectum. Cunctae insuper stellae in eundem so lem quasi spectandum, & uenerandum radios uelut oculos, affectusque conijciunt. Lucem denique solis, quae in ipso superat aciem oculorum, ipsae oculis in se contemperant, conspicuamque facilè cre dunt. Si quae dicta sunt singula ad angelos, Deumque referes, cognosces eadem comparatione angelos ad Deum atque inuicem se habere. Ordines in angelis sunt ab ipso bono,","prev":{"citation":"Opera omnia 1053","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1053","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1053"},"next":{"citation":"Opera omnia 1053-3","label":"DIONYSIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1053-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1053-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}