{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1055","citation":"Ficino, Opera omnia 1055","ref":"1055","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1055","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1055","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1055.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"sed uelut speculum, (ut Plotinus ait) esse hoc imaginabile, uel illud ab obiectis mutuari uidetur, mox amissurum, sic ab entibus formisque materia. Vsque ad hanc randem ipsius bo ni procedit influxus. Haec enim bonum appetit. Vtpote quae boni ipsius est effectus, cum appetendo formam conuertatur ad illud, sitque mundo ualde bono penitus necessaria. Cùm igitur influxus boni longiùs quiam entis progrediatur, consequens est bonum esse superius & potentius ente, prę sertim cùm ens non aliunde, quàm à bono potentiam habeat, & uirtutem. Atque habeat ab eodem, ut sit causa. Non enim cùm primum aliquid est, aut quomodolibet est, hoc ipso generat atque efficit, sed quando bene se habet, atque propter ipsum bonum, est in natura & uirtute perfectum, ipsum itaque bonum est, prima maximeque causa. quando per illud ens quodlibet, & ipsum simpliciter ens habet, ut sit causa. Sed quis negat bonum esse, primam & maximè causam, cum omnia bonum appetant, tanquam fi nem, finis autem causas omnes ubique moueat, tanquam causa causarum lam uerè si bonum atque ens tanquam duo quę dam sublimia cogitatione secernas, bonum cerrè restabit ut finis. Ens autem non supererit tanquam finis, non enim appetitur esse simpliciter, sed bene esse Neque sufficit ulli esse, nisi cum ipso etiam sit bonum. Erit igitur non ut finalis causa, quae quidem summa est, sed ut effectus boni. Quippe cum referatur ad ho num. Et si quam habeat rationem causae, erit tanquam efficiens aut forma. Et id quidem uireure horni. Duae uerò hae causae cùm moueantur à fine, nimirùm & ducuntur à bono. Summus Deus & iiteria infima similitudinem quandam inter se habere uidentur, quatenus utrunque est informe. Sed rursus dissimilia sunt. quoniam Deus est superior omni forma, omnemque facit. Materia uerò forma qualibet est inferior, omnesque patitur. Platonici, sicut diximus alibi, entia nominant, res sub Deo formales & sempiternas, Deum uerò super entia cogitant. Res substantia mobiles, entia non uera, materiam denique non ens, sed haec formis à Deo uenturis naturali quodam instinctu uidetur exposita. Deumque dupliciter aemulari, tùm ex hoc, qui formas inde subit, tùm quia naturaliter est in formis. In formis quoque ocus, sed & hoc iterum ratione diuersa. Qua denique ratione Dionysius Oe um cogitat, essentiae & uitae, intelligentięque expertem, eadem post illum cogitat & Plotinus, id est, eminentius aliquid essentia, & uita, intelligentiaque habentem, atque haec omnia facientem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1054-3","label":"MARSILIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1054-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1054-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1055-2","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1055-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1055-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}