{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1056.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1056.1-4","ref":"1056.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1056.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1056.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1056.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"DIONYSIVS. VErum quod in medio disputationis cursu nos effugerat, bonum ipsum causa est coelestium principiorum atque definitionum, huius uidelicet substantię, quę nec augeri, nec minui, nec omnino uariari potest. Causa rursum, ut celerrimus motus orbis immensi, (ut ita dixerim) sine strepitu peragatur. Hinc prae terea syderum ordines, decores, lumina, firmitates, hinc planetarum permutatio multiplex, hinc Solis & Lunae, quae magna lumina sacrae literae nominant, circuitus ab eisdem ad eadem perpetuò restitutus. Quibus sanèm restitutionibus apud nos dies & noctes, men sesque & anni definiuntur, quae quidem definitiones reliquos orbiculares motus tàm tem poris, quam temporalium determinant, numerantque & ordinat atque continent. Lumen est imago boni. Sol est coelestium dominus & Imago Dei. MARSILIV ES nulla magis, quàm lumen refert naturam boni. Primo quidem lumen in genere sensibili purissimum eminentissimumque apparet, secundo, facillimè omnium, & amplissimè momentoque dilatatur, terrio, in noxium occurrit omnibus, atque penetrat, & lenissimum atque blandissimum, quarto, calorem secum fertalmum omnia fouentem & generantem atque mouentem, quinto, dum adest inessque cunctis, à nullo inficitur, nulli miscetur. Similiter ipsum bonum totum rerum ordinem supereminet, amplissimè dilatatur, mulcet & allicit omnia, nihil cogit, amorem quasi calorem habet ubique comitem, quo singula passim inescantur, bonumque asciscunt. Vbíque rerum penetralibus praesentissimum, commertium cum rebus nullum habet. Denique sicut ipsum bonum inextimabile est, atque ineffabile, ira fermè lumen. Hoc enim nullus adhuc definit Philosophorum. Vt nihil lumine clarius sit alicubi, nihil rursum uideatur obscurius, sicut & bonum, & notissimum est omnium, & pariter ignotissimum. Quamobrem lamblichus huc postremo confugit, ut lumen actum quendam, & imaginem perspicuam diuinae intelligentiae nominaret. Quemadmodum emicans è uisu radius est ipsius uisus imago. Nos saltem lumen solemus dicere uestigium quoddam uitae mundanae, quasi proportione quadam ita seipsam oculis offerentis, uel quasi spiritum uitalem inter mundi animam atque corpus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1056","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1056","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1056"},"next":{"citation":"Opera omnia 1056.5-8","label":"1056.5 to 1056.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1056.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1056.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}