{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1059-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1059-2","ref":"1059-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1059-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1059-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1059-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"DIONYSIVS. Psum ergo bonum lumine quouis excelsius, lumen intelligibile nuncupatur, tanquam fontana lux & exuperans profusio luminis intellectum omnem supermundanum circa mundanum, intra mundanum, sua illuminans plenitudine, totasque intellae Actuales horum uires renouans. Et omnes denique intellectus comprehendes eo ip so, quod per se super eos expandit. Atque omnes excedes eo quod desuper exstat. Et omni no tanquam principium luminis super lumen authoritatem, dominationemque omnem potestatis illuminantis in se complectens, & excedens, & atque antecendens. Iam uero intel lectualia rationaliaque omnia congregat atque conciliat. Nam quemadmodum ignorantia eos, qui decepti sunt diuidit sic ipsa intelligibilis pręsentia luminis eos, qui illuminan tur congregat, unit, perficit. Conuertit quoque ad ipsum, quod uerè est ex opinionum diuersitate, uariasque uisiones, siue ut rectius loquamur, imaginationes, in unam ueram, pu ram, uniformem cognitionem cogit. Ac uno tanquam & unifico lumine complet. Ipsum bonum omnia reddit suo lnmine pulchra. MARSILIVS. OL tribus potissimum gradibus per omnia diffundit intimae lucis imaginem. Primo quidem per coelestia, secundo uerò corpora penitus sub coelo diaphana, tertio per superficiem Scorporum solidorum. Similiter ipsum bonum lucis propriè gratia, quae pulchritudo dicitur per angelos, per animas, per corpora porrigit. Pulchritudinem communiter circa corpora in duobus uersari putamus, in propoitione uidelicet quadam membrorum atque linearum, colo ribusque perlucidis. In animis quoque pulchritudo tributa diuinitus, in proportione uirium motuumque animi, item in cogitationis & intelligentiae, claritare consistit. In angelis etiam pulchritudo desuper emicans in proportione, intelligentiae uoluntatisque & actionis, rursumque in ueritatis luruine collocatur. Summa tandem ipsius Dei simplicitas efficit, ut propria pulchritudo Dei proportionem non habeat à luce distinctam. Sicut neque Sol calorem à lumine differentem. Efficit insu pulchritudo & pulchrum. quae duo quaedam sunt in rebus, unum denique sint in ipso, sicut necin ipsa luce simpliciter considerata aliud quidem lux est, aliud uerò lucere. Nec multa quidem hiede pulchritudine, uel de amore dicam. plurima enim in libro de amore tractamus, conuiuium Platonis interpretantes. Quem sanè librum placuisse Dionysio proptera, coniectamus, quod Pla tonica uerba in hoc praecipuè capite libenter imitatur & comprobat. DIONYhosin","prev":{"citation":"Opera omnia 1059","label":"DIONYSIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1059","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1059"},"next":{"citation":"Opera omnia 1060.1-5","label":"1060.1 to 1060.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1060.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}