{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 106.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 106.1-4","ref":"106.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Item substantia non dependet ab accidente, quamuis accidens dependeat à substantia. Quod non pendet ex alio, seorsum ab alio quandoque existere ualet. Igitur potest substantia quaedam seorsum ab accidentium conditionibus limitibusque existere. Quicquid libertatis bonique esse potest usquam, id totum per summi principis bonique potentiam esse potest. Quamobrem Deus iam actu illa ipsa substantia est, quae potest esse, imò quae est ab accidentibus libera. Conducit ad idem quod effectus modo quodam praestantiore in superioribus causis quàm in seipsis esse reperiuntur, atque idcircò in causa lummo modo aliquo praestantissimo. Cum uerò effectus Dei in seipsis substantiae sint, nullo modo in Deo tanquam acciden tia esse debent. Non tamen illic multae substantiae sunt, itaque sunt illic una quaedam, id est, ipsamet Dei substantia, quandoquidem oportet in Deo cuncta modo, quam perfectissimo inueniri, atque uniri illi, sibique inuicem perfectissime. Nequeunt autem modo sublimiore in Deo esse, atque sublimius uniri tum Deo, tum sibi ipsis, quàm si in Deo sint ipse Deus. Non sunt igitur in Deo rerum formae secundum modum naturae distinctae, per quas naturali tladam necessitate non aliter ducatur ad operandum, quàm ignis ad comburendum. Secunda ratio. Natura cuiusque est una quaedam forma, uirtusque ad unum quoddam opus certo modo determinata, toto suo impetu faciens quicquid facit, & faciens necessariô. Natura siquidem ignis calida unum quoddam, caloris uidelicet, opus facit praecipuè, atque eodem semper calefacit tenore, & quantum in se est, omnis caloris gradus exercet ubique. Igitur quod uno gradu ab ea calefiat materia haec, & duobus gradib. illa, non ex agentis ordinatione procedit sed ex ordine graduum qui in pręparationibus materia rum reperiuntur. Itaque ignis toti operi non dominatur. Non enim author est ordinis gra duum qui sunt in opere. Acsi calores duos generaret extra subiecta, quia se toto ageret utrosque, essent aequales utrique, imò & nunc in subiectis omnino similibus similes omnino aequalesque generat.","prev":{"citation":"Opera omnia 105.5-8","label":"105.5 to 105.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 106.5-8","label":"106.5 to 106.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}