{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 106.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 106.1-2-4","ref":"106.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Ducit autem agitque primum omnes omnium causarum sequentium actiones, mouendo ad suam actionem omnes, ideoque ad suos fines. Vnde sequitur agentium omnium inferiorum fines ab ipso primo ad finem proprium ordinari. Primum agens Deus est. Diuinae uoluntatis finis est sua bonitas. Quapropter sequentia omnia in Deum tanquam finem necessariò ordinantur, praesertim quia nihil tendit in aliquid tanquam finem, nisi quatenus ipsum est bonum. Quo fit ut bonum sit finis, qua ratione bonum. Quod ergo summum est bonum, est maximè omnium finis. Adde quòd primum bonum est causa omnibus ut sint bona, ergo est causa ut appetantur. Si autem ipsum est propter quod omnia sunt appetenda, sequitur ut ipsum sit, & maximè omnium, & ab omnibus appetendum. Est igitur finis omnium, eo tamen pacto, ut mentium finis sit secundum formam, reliquorum uerò secundum umbram. Ergo & hominem secundum formam finis existit, quando nihil aliud satis ipsis fa cit. Ita igitur homines Dei formam appetunt, ut à Deo tributus sit huiusmodi appetitus. Neque minus à Deo accenditur appetitus, quò Deum desideramus, quam à re quauis obiecta sensibus appetitio corporalis alliciatur. Imo & tantò magis, quantò bonum summum potentius ad trahendum est, quam minima bona. Profecto quemadmodum in libro de Amore disserui ipsius summi boni splendor fulget in singulis, & ubi fulget accommodatius, ibi praecipuè allicit intuentem, concitat considerantem, rapit & occupat propinquantem, cogitque eum uenerari splendorem huiusmodi prae cęteris tanquam numen, nihilque aliud anniti, quàm ut desposita priore natura, ipse splendor efficiatur. Quod hinc patet, quoniam aspectu tactumue amati hominis non est contentus, & clamat saepe: Homo hic nescio quid habet quod me urit, atque ego quid cupiam, non intelligo. Vbi constat animum diuino uti fulgore, qui in formoso homine micat, quasi speculo, atque ab eo clam captum, quasi hamo trahi sursum ut Deus euadat. Esset autem Deus (ut ita loquat) tyrannus iniquus, si ea nobis mandaret aggredienda, quae nunquam possemus implere. Mandat autem ut se quaeramus, dum suis igniculis desiderium in se inflammat humanum. Esset quoque sagittarius imperitus, ac nimium temerarius, si desideria nostra uelut sagittas ad se ceum signum dirigeret, neque addidisset spiculis pennulas, quibus quandoque signum attingerent.","prev":{"citation":"Opera omnia 305-2","label":"LIBER XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/305-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 106.5-2-8","label":"106.5 to 106.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}